Monumenta Corbeiensia, Nr. 428, S. 593
Inclito triumphatori et glorioso domino suo F(riderico) Dei 1156 gratia Romanorum imperatori augusto, a Deo coronato, magno exeunte et pacifico, frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, in eo imperare et regnare, qui dat salutem regibus1.
Licet rerum vestrarum statum et victoriarum vestrarum gloriam per sacratissimos affatus vestros cognoscere non merue- rimus, tamen, quoniam fama referente, quae interdum' incerta pro veris spargere solet, de sospitate et prosperitate vestra ver- bum bonum, verbum consolatorium accepimus, omnium bonorum largitori devotas et assiduas grates referimus; supplici prece cum fratrum nostrorum collegio Dei misericordiam deprecantes, ut vobis longevos dies tribuat et eosdem semper in sua pace feliciter disponat et omnes inimicos vestros sub pedibus vestris celeriter conterat.
Suggerimus autem serenitati vestrae, quod Osnebruggenses episcopi quasdam decimationes non parvae utilitatis in Nortlandia Corbeiensi aecclesiae iam per longa tempora abstulerunt. In cuius
a. interdnm interdnm cod.
1. Ps. 143, 10.
Jiwwi, Bibliotheca I. g<T
578 WIBALDI EPISTOLA 446.
1156 detrimenti reclamatione nos, divina et vestra freti gratia, in tan- tum processimus, quod domnus papa vices suas in hac causa domno Magedeburgensi archiepiscopo1 commisit*; qui etiam tam nos quam domnum Osnebruggensem episcopum* ad presentiam suam in civitate Merseburch vigesima die mensis Ianuarii* evo- cavit. Quam ob rem clementiam vestram, de qua non parum confidimus, obnixe flagitamus, ut eidem domno archiepiscopo im- periales apices destinare dignemini, quatenus pro vestrae iussionis reverentia causam nostram benigne suscipiat et sine dilationis impedimento difiniat; nec aecclesiae Corbeiensi aliquatenus ob- sistat, quod dono et privilegiis antecessorum vestrorum easdem decimationes a fundatoribus suis accepit, et longis temporibus in quiete et pace possedit, et sine omni iuris ordine per manifestam violentiam amisit.
Preterea, maiestatis vestrae pedibus et animo et corpore advoluti, iteratam querimoniam ad vestrae celsitudinis aures re- ferimus de oecisione Thiderici comitis de Huxara, qui in expe- ditione vestra Italica nobis strennue ac fideliter servivit; quem domnus Widekindus de Sualenberch, sedentem in iuris ditione sua, quam hereditariam sibi a nobis iure obtinuerat, super con- secratum aecclesiae murum propriis manibus cum satellitibus suis interemit.
Insuper tam nos quam omnes fratres nostri potentiae vestrae flebiliter conquerimur, quod comes de Tekeneburch bona nostra et fratrum nostrorum et pauperum, qui de hospitali vivunt, vio- lenter occupavit; volens nos predis et rapinis perurgere, ut pre- dium quoddam, quod aecclesia Corbeiensis in tempore quatuor predecessorum nostrorum abbatum quiete possedit, nos absque ulla legum ratione dimittamus; cum nos parati simus et ei multo- ciens optulerimus, in vestro iudicio sive ducis sive comitis nos pro eodem predio velle stare et, si per legem amiserimus, sine impedimento a possessione recedere.
1. Wichmanno. 2. v. ep. 441 supra p. 574. 3. Philippum. 4. 1157 Ian. 20.
WIBALDI EPISTOLAE 447. 448. 579
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 428, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/2cfda19c-334a-418b-9a47-c40e80a1f783/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success