useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 131
Signature: 131

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
toribus libertatis, nibil a vestra sublimitate factum esse in hac 1148 causa violentum, nihil insolitum, nihil contra iusticiam et liber- tatem universalis aecclesiae, nihil contra privilegia et dignita- tem Fuldensis monasterii. Quia, inquam quod a domino nostro papa prohibitum est, ne de Fuldensi congregatione in presenti articulo ad regimen aliquis assumeretur, de sacro fonte regulae sancti Benedicti manavit — que precipit, ut, si concors in malis congregatio personam viciis suis consentientem eligere voluerit, episcopus, ad cuius diocesim locus pertinere videtur, non sinat pravorum prevalere consensum — electio vero vestra, quae pro- xime auctoritate apostolica fuit cassata, qualis fuerit, dominum nostrum papam, qui vester specialis dominus est et episcopus, tota regione clamante et ipso electo annuntiante, non latuit; ipse vero electus vester, qualis foret in longum futurus, in principiis suis, que valde nociva fuere, patenter edocuit, qui consilio ad- vocati et laicorum ad dispergendum non ad recolligendum ute- batur; et sacri canones locuntur, quod privilegium meretur amittere, qui privilegii abutitur libertate; non igitur vestra li- bertas subversa est set correcta, quia nec potest esse honor legi- timus, qui fuerit de prevaricatione collatus. Prohibitio haec tanquam medicina contra vehementem morbum ad tempus indulta est, non valitura diutius, nisi quamdiu necessitas duraverit. L/i- cuit semperque licebit Romano pontifici, pro rerum qualitate et temporum varietate canonum rigorem intendere vel remittere et nova remedia novis morbis adhibere. Porro, quod ad electionis vestrae sinceritatem procurandam visitatores a sede apostolica transmissi sunt, veneranda sacrorum decretorum auctoritas ca- nonicum esse plurimis scripturae paginis demonstrat. Nec ab- horrere' vel aspernari debuistis duos illos abbates, viros utique religiosos, sapientes, quibus visitandi cura et precipua consu- lendi facultas est attributa, sine quorum presentia et nutu nos duo nec consilium nec consensum prebere presumimus. Quod vero sacrosanctum et dulcem libertatis titulum tanto pondere op- ponitis, pace omnium dictum sit, velamen potius est maliciae quam assertio iusticiae; quoniam alius castellum in faucibus mon- *. abhoTTore c. 1148 asterii edificat, alius pensiones que coenobio solent inferri usur-
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 131, S. 235
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 131, S. 235

    Graphics: 
    x

    220 WIBALDI EPISTOLA 138.

    1148 asterii edificat, alius pensiones que coenobio solent inferri usur-

    pat, alius incendiis vastat, alius predis et rapinis infestat. Fra-

    tres in claustro inediam sitim nuditatem patiuntur, ut ne nobu

    quidem, fratribus suis, domni papae famulu, officia hospitali-

    tatis et humanitatis possint impendere. Ordinate pacem aeccle-

    siae, solvantur fratribus necessaria et debita stipendia, revocen-

    tur ad diem aliam non solum Eberacensis et Everbacensis, set

    etiam plures alii viri prudentes ac Deum timentes, quorum con-

    silio et opera talis Spiritu sancto prestante eligi possit in ab-

    batem, cuius conversatione et studio tam spiritualia quam tem-

    poralia correctionis effectum valeant recipere.

    Minime indignabantur laici ad verba haec, veritate se ipsam

    tuente, que ipsos recognoscere et fateri cogebat, quod ea, que

    dicta fuerant, virtute rationis non carebant. Ceperunt itaque

    consultare inter se atque conferre, bini simul vel terni aut qua-

    terni. Et cum sermonem nemo nobiscum haberet diesque iam

    usque ad octavam horam preterisset, egressi inde, dormitorium

    intravimus; atque mox parvulo temporis interveniente spacio

    revertentes, quosdam priores cum aliquibus fratribus obviam

    habuimus, qui pedibus nostris advoluti, obnixe et cum lacrimis

    petebant, quatinus eis adiutorium in necessitate impenderemus,

    ut domnus Heresfeldensis abbas prelationis illius sarcinam sus-

    ciperet. Et adiunxit unus ex eis: quoniam inquit noster mon-

    achus et frater fuit, antequam in abbatem promoveretur. Ad

    haec a nobis sic responsum est: Nos, fratres karissimi, quod

    de alicuius abbatis electione domino nostro pape credidimm

    beneplacitum, quod aecclesiae vestrae salutare, quod personis

    vestris tutum, palam ac simpliciter protestati sumus, nec sen-

    tmtiae nostrae prevaricatores' esse valemus. Preterea non credi-

    mus, abbatem, qui sit compos discretionis canonicae, hoc onus

    regiminis absque domni papae iussione recipere, quod longi

    temporis et grandi-s expensae et infiniti laboris et eventus incerti

    opus est. Si domnus Heresfeldensis de propriis viribus confidit,

    si de gratia et consensu domni papae sperat, sua potius deli-

    beratione quam nostro consilio nitatur. a. prevacatores c.

    WLBALDI EPISTOLA 138. 221

    Quibus auditis, fratres rogabant tamen, quod abbatem, quem 1148 cum ipsis paululum reliqueramus, detinentes a cognitione hujus verbi subduceremus, donec, capitolii edem communiter ingressi, super ipsius persona eligenda cunctorum assensum requirerent. Introierunt illi, nos remansimus et, assumpto abbate seorsum, quid Fuldenses fratres nobiscum egissent, ei annuntiavimus. Du- bitantem et querentem super hoc consilium nostrum ad cor suum et conscientiam remisimus. Et cum se consentire nullatenus as- sereret, suggessimus ei, ut sicut nos ita et ipse ab eis recederet, ne opus, quod illi nobis absentibus et dissuadentibus faciebant, ad nostrum consensum spectare videretur. Dle abiit, nos in mensa, refecturi corpora nostra, consedimus. Post coenam salutavimus abbatem, salutavimus et fratres Fuldenses, significantes eis, quod facto mane vellemus discedere. Precabantur fratres, ut manere vellemus, quoniam quidem ipsi abbatem elegissent, set dilatio a laicis usque in crastinum esset interposita, ut eorum electioni consentirent. Nos vero peticioni eorum nequaquam adquiescentes, summo diluculo recessimus. Nov. 6

    Haec sunt, karissime pater, que Fuldae presentes cognovi- mus. Que vero post exitum nostrum acta sint, ex litteris, quas quidam frater Fuldensis nobis, non in membrana scriptas set in tabella1, transmisit, cognoscere poteritis; quas ad vestrae san- ctitatis pedes transcriptas direximus*. Enim vero apud vos est manna, apud vos virga, apud vos canonum dispensatio, apud vos decretorum interpretatio, apud vos regulae moderatio, apud vos vinum, apud vos oleum, novit dextera vestra

    Parcere subiectis et debellare superbos". Cuncta discretioni vestrae per ordinem intimare studuimus, ut pura et perspicax anima vestra, cui discretio spirituum a Deo collata est, plura legendo intelligat quam nos videndo et agendo. Sicubi, armante pietatis zelo, decreta vestra et iussiones insi- pienter defendimus et quasi coelum sustinere humeris temptavi- mus, etsi effectus" laudem non meretur, devotio tamen veniam a vestra clementia impetrabit.

    a. effectus e.

    1. cerata. 2. V. eam quae sequitur epistolam. 3. Virg. Aen. 6,853.

    222 WD3ALDI EPISTOLAE 139. 140.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.