Monumenta Corbeiensia, Nr. 70, S. 166
1147 Reverendo patri ac domino suo sanctae Romanae ecclesiae c' ec' summo pontifici Eugenio Dei gratia abbas ecclesiae Dei geni-
tricis in Hamulungesburnen1 debitam et devotam patri dilecto
obedientiam.
Commendamus paternitati vestrae dilectum dominum et pa- trem nostrum Wibaldum, ecclesiae Corbeiensis abbatem, virum boni apud nos testimonii et dilectorem Romanae aecclesiae, quem ad nostras partes accessisse admodum gaudemus, utpote de cuius prudentia et industria plurimum confidimus. Obsecramus ergo paternitatem vestram, quatinus eum in suis peticionibus cle- menter exaudiatis, et precipue pro aecclesia Kaminatensi; in qua et divinae religionis cultum, qui in eadem aecclesia multum ne- glectus fuerat, tanquam vir religiosus ac prudens reformavit, et reditus ac possessiones, quas eiusdem monasterii abbatissa, fe- mina mali testimonii apud nos, post sui depositionem cum vanis et superfluis hominibus dissipaverat et militibus atque amatoribus suis in beneficio concesserat, tanquam vir strenuus et industrius fere ad integrum recollegit et utilitatibus monasterii restituit.
a. ct bis legitur in cod.
1. Wernerus.
WIBALDI EPI8T0LAE 75-77. 151
Huic igitur homini habenti zejum Dei tanquam pius et clemens 1147 pater assistite et labores, quos fecit in aecclesia Dei, vestra auctoritate corroborate; hoc procul dubio scientes, quod mutatio, quae in prefato monasterio facta est, omnibus religiosis nostrae terrae ac timentibus Deum placet, his autem, qui ibidem exti- terant, causa irreligiositatis displicet.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 70, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/2f7a2f5b-87fb-4ec8-8bfd-9fa7154f9065/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success