Monumenta Corbeiensia, Nr. 132, S. 238
Domino suo reverentissimo H. ille suus se ipsum.
Quoniam, pater karissime, vos ut dominum amplector et vereor, in omnibus precepta vestra sequi non dubito. Notifico igitur sanctitati vestrae, quod post recessum vestrum fratres nostri cum quibusdam laicis in electione convenerunt; multi autem eorum, recessum vestrum audientes, interesse contempse- runt. Illi autem, qui convenerant, ipsum electum, ut onus regi- minis susciperet, rogaverunt; sed ipse repugnabat, tanquam qui vincere nollet. Tandem itaque adquievit. Quidam etiam ex laicis et monachis, hoc vos velle, ut prepositus vester eligeretur, vobis imposuerunt; et me in hoc assensum prebere affirmabant. Post recessum tamen electi in hoc convenimus, ut usque ad festum sancti Nikolai1 vos et alios duos abbates vocare debeamus. Legatus vester portarium apud nos non invenit. Valeat sanctitas vestra.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 132, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/4269dfd2-25f8-4482-923a-3dea871e2bc7/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success