Monumenta Corbeiensia, Nr. 348, S. 508
1152 Frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia ca- Febr' tholica, dilectis in Christo filiis et fratribus H(einrico) venerabili priori et ceteris Corbeiensis aecclesiae filiis benedictionem et vitam usque in seculum.
Dei omnipotentis gratia vias nostras comitante et orationi- bus vestris iter nostrum prosequentibus, sani et incolumes a domno papa et ab Urbe pro legatione regia, quam susceperamus, usque Coloniam reversi sumus1, in omni negocio, quod nobis iniunctum est, cum gratia et benignitate plenam efficaciam re- portantes. Sicut enim rerum ipsarum consequentia manifestabit, in omni petitione nostra tam privatarum quam publicarum rerum clementer exauditi sumus, ita ut neque in privilegiis neque in epistolis pro nostra oportunitate impetrandis ullam difficultatem sustinuerimus.
a. regem excidisse videtur. b. nostrae c c. intuitu c. d. sequitur in cod. iure correctum in iuri, swe uiri. Fortasse scribendum erut: veri.
1. post Febr. 17. V. ep. 375 infra.
«-
WIBALDI EPISTOLAE 364. 365. 493
Set haec omnia pro voto adepta gaudia amaricavit obitus 1152 serenissimi domini nostri Romanorum regis incliti. Cuius transi- tus1, licet non immerito universitatis vestrae animos commoverit, non tamen graviori concussione perturbare debet; quia potens est Deus, et Corbeiensem aecclesiam in suae dignitatis statu con- servare et nostrae personae humilitatem usquequaque non dese- rere. Cuius clementissimi domini nostri exequias ut sollempni ac regio more celebretis, devotissime karitati omnium iniungi- mus. Set cur dominum dicimus eum, in quo semper plus quam paternae pietatis viscera persensimus? Filiis enim suis nos in omni" excellentiae gradu non postposuit, germanis suis, licet in altissimo principatus culmine constitutis, sepenumero anteposuit. Universa nobis sanctae pietatis et officia et nomina ab ipsius sacratissimo pectore manabant. Nunc inter dolorem amissi tam excellentis tam amici principis, inter sollicitudinem futurae de regno suo ordinationis ea nos precipue cura tenet attentos, ut vestrae fraternitati sine querela ab officialibus vestris amministretur.
Declinavimus paululum ad Stabulensem aecclesiam, ut, cum eam fuerimus consolati, ad vos, liberius et diutius mansuri, brevi elapso tempore revertamur. Universitati autem vestrae notum esse volumus, quod domnus Heinricus*, qui monasterio vestro aliquando prefuit, ordinem sacerdotii, a quo depositus fuerat, a domno papa non recepit. Super cuius rei assertione nos litteras eiusdem domni papae accepimus*.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 348, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/2f981d73-0a3e-4359-883a-87b0b85111cf/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success