Monumenta Corbeiensia, Nr. 26, S. 123
Venerabili sanctae Corbeiensis ecclesiae domno abbati Wi- 1147 boldo omnes fratres Bremensis aecclesiae maioris sive minoris nec non et Buccensis aecclesiae1 congregatio, precum inpensas cum voluntario servitutis obsequio.
Totius causae nostrae examen et consilium vestrae sancti- tatis nos integre commisisse consilio sive arbitrio, quam af- fectuose gaudemus; tum quia ab emulis nostris credi poterat, nos per omnia tam iusticiae quam pacis recalcitrare operibus, tum quia huius notae scrupulum tam vestrae auctoritatis quam et domni Verdensis*, qui nichilominus nostrae causae discussio- nem ex legatione domni papae ingressus est, testimonio delen- dum confidimus. Placeat ergo vestrae paternitatis excellentiae • pro humili nostrae parvitatis famulatu, cum iusto" et vero domni Verdensis testimonio vestrae nichilominus auctoritatis nobis scri- ptum concedere nostraeque causae angustias, prout de tanto patre confidimus, misericordi defensione respicere.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 26, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/3078279d-e45c-4060-8860-8aa3a657d227/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success