Monumenta Corbeiensia, Nr. 128, S. 226
1148 Dornino suo venerabili Corbeiensi abbati W(ibaldo) F(ride-
0T' ricus) Beati Godehardi1 qualiscunque servulus, quod spes non
confundens promittit Deum diligentibus.
Ex quo noticiam vestri, brevi licet temporis articulo, nuper
accepi, ita vobis cordetenus adhesi, ut, si fieri posset, lateri
vestro famulus indivisus adherere vellem. Set hoc quia fieri
posse non video, litteris et presentia quoque corporali, cum fuerit
oportunum, vos frequentius visitabo. Ceterum de domno Hein-
rico exabbate, quem in conventu vestro causatus estis scandalo
vobis esse pro posse suo, noveritis, quia, postquam a vobis redii,
continuo per prepositum Richenbergensem* G(erhardum)", cum
quo tunc morabatur, pro hac causa eum obiurgavi et monui.
Ille vero, non quidem per omnia se in hac causa insontem, ut
1. Hildesheimensis. 2. Richenberg est prope Goslariam. 3. fuit Gerhardus et Richenbergensis et Stederburgensis praepositus. V. Annal. Stederburg. (Mon. SS. XVI. 204 sq.).
WIBALDI EPISTOLAE 135. 136. 211
mihi videtur, recolens, hoc solum respondit: quod, si quid, licet 1148 minimum, verbis in vos excesserit dolore depressionis suae, de cetero gratiae vestrae ita reconciliari desideret, ut amplius sui culpa nullatenus a vobis elongetur. Pro hac compositione litteris semel et secundo, deinde frequenter viva voce me interpellarunt ipse et prepositus, cum vos regulum novum adissetis, ut me interponerem mediatorem, obtestantes hoc per eum qui vera pax est Christum, et intuitu premii quod in euangelio beatis pacificis1 ille promisit. Itaque cum illo et pro illo genibus vestrae paternitatis procumbens, obsecro, ut ei reconciliemini et, quod facile vobis est, ei assistatis in causa*, quam per baiulum litterarum secretius vobis mandavi. De hoc responsum vestrum expecto et litteras, si vobis ita placet, ad marchionem*; quarum rescriptum ego videam. Confido enim, vobis in hac parte licere, quod vultis. De conventu abbatum quid egerimus, nostis; set quidam nostrorum abbatem Huiusbergensem* expectandum aiunt, qui cito, ut speramus, a domno papa redibit. Audio, quia Fuldae fuistis5; ubi quid agatur vel agendum sit de abbate loci, si placet, nobis renuntiabitis. Valeat in Domino dilectis- sima mihi sancta paternitas vestra.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 128, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/d1f2e202-3a72-4f24-9ff7-9266bdf9cf75/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success