Monumenta Corbeiensia, Nr. 305, S. 463
Karissimo domino suo W(ibaldo) venerabili Stabulensi abbati 1150 ex. - humilis H. obedientiam subiectionem ac devotionem. 1151 m'
Decreveram, pater karissime, digitum ponere ori meo1, ut, qui nescio loqui, saltem ut tacere noverim, incipiam discere. Sed dum pre oculis habeo, quanta in auro argento et gemmis variisque ornatibus ecclesiae nostrae contulistis, quam honestis et utilibus edificiis eam promovistis, quamque integras posses- siones eius et fundos non solum custodistis verum etiam ab an- tecessoribus vestris male distractas recollegistis et auxistis, dum etiam reminiscor, quantum honestatis disciplinae ac sollicitudinis imitabilisque exempli circa vos perspexerim, ad ultimum vero, quod maxime cor meum tangit, quam pie ab infantia me colle- gistis, quam misericorditer habuistis, quam clementer educastis,
a. contemptus c. 1. Iob 21, 5.
448 WIBALDI EPISTOLA 318.
1150 ex. - assumo, cogente pietate immo multa impellente necessitate, fidu- "ciam, non erubesco iam humilis et indoctus, excelsum principem et disertissimum convenire oratorem. Quare nos, clementissime pater, vestra deserit mansuetudo? quare gregem, multis ecce lupis expositum, vestra sollers derelinquit pastoralitas? Quid in nobis paternitati vestrae displicuit, quia primo quidem per me nudis verbis, modo autem semel et iterum litteris et effica- cibus nunciis ecclesiam vestram sollicitastis, immo turbastis, con- silium de dimissione alterius abbatiae postulantes, et emissionem a nostra, quasi altera plus religionis et ordinis habeat, violenter, ut intelligimus, exigentes? An ignorat vestra prudentia, quia de nobis a nobis electus, apud nos investitus, apud nos conse- cratus, inter nos et super nos non sine perpetuo fructu 16 annis conversatus1, quasi nuper vocationi Corbeiensium, peticioni regis et principum abbas noster et pastor prestitus estis potius quam datus? Quare de tam atroci negotio nostro, non alterius, ab alienis et extraneis consilium nos querere decernitis, cum penes nos firmum non dimittendi vos consilium habeamus? Quis hoc magnanimitati vestrae imposuit, ut ecclesiam, quae vos ab ado- lescentia educavit assumpsit et dilatavit, deserere cupientes, ei ecclesiae, cui prestitus estis, benedictionem nostram non sine supplantatione infundatis? Cesset, queso, domine, cesset huius vestrae sollicitudinis intentio, cesset pietas vestra suos filios tam crudeliter velle abicere, qui, ut breviter dictum sit, vagi et ex- ules decreverunt mori potius, quam vos, dum vixeritis, patrem et dominum non habere. Haec me, pater, scripsisse fides coegit, caritas persuasit. Set, sicubi forte modum excessi, verba ad tantum principem impudenter et inculte proferendo, vestra mihi eruditio ignoscat, et, ut in veritate dicta sunt, simpliciter ac fideliter accipiat. De cetero Deus omnipotens vos custodiat, consiliumque vestrae ad nos celeris" reversionis vobis dirigat.
a. celerg c.
1. ab exeunte anno 1130 ad exeuntem annum 1146.
WIBALDI EPISTOLAE 319. 820. 449
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 305, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/33f8be8b-3de8-4a5b-a8e0-e48f05dd52e8/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success