Monumenta Corbeiensia, Nr. 23, S. 119
Cuonradus Dei gratia Romanorum rex I(udithae) venerabili U46
Dec.
abbatissae de Herevord gratiam suam et omne bonum.
Sicut divinae preordinationi placuit et Corbeiensis ecclesiae unanimis et concors electio postulavit, virum venerabilem et pro sua fide et studiis nobis regnoque nostro karissimum Wiboldum Stabulensem abbatem, licet invitum ac diu multumque reniten- tem, monasterio Corbeiensi prefecimus. Et quoniam ab ipso abbate et privilegiis ecclesiae Corbeiensis didicimus, specialem caritatem in divinae dilectionis glutino inter utrumque locum vestrum et ipsorum prelatos extitisse, atque ad abbatis curam pertinere, quicquid a te corrigi non valet, idcirco dilecto fideli nostro eidem abbati iniunximus, ut defectus monasterii tui tam intus quam foris diligenter a te et a tuis inquirat, et nostro fretus adiutorio, consilii et auxilii manum fideliter tibi in cunctis oportunitatibus tuis porrigat. Quicquid vero tibi ex nostra parte dixerit, et incunctanter credas et, sicut de te confidimus, opere adimplere studeas.
26. Corbeienses Stabulensibus de Wibaldo sibi abbate concesso gratias agunt". (M. 10.) Decanob et praeposito ceterisque dilectissimis dominis et 1146 ex.-
fratribus sanctae Stabulensis ecclesiae Walterus prior, Adelbertus 1147 m' praepositus totusque conventus Corbeiensis ecclesiae, officiosum munus fraternae dilectionis et, si quid praeterea valet, obsequii et devotionis.
a. et hanc ei sequentem epistolam ediderunt Martene ei Jhirand ex ms. Corbeiensi, qui ex co tempore periisse videtur. b. ap. Martene verbo Decano praemissum esi lenuna hoc: Corbeienses Stabulensibas.
104 WIBALDI EPISTOLAB 26. 27.
1146 ex. - Cum quidem Deus, non immemor beneficiorum suorum quae a saeculo sunt, delegavit ecclesiae nostrae dominum et patrem, prius quidem vestrum, nunc autem et vestrum et nostrum, qui unius patris filii sumus, vinculo utique germanae caritatis me- diante Deo iam non ignobiliter connecti incipimus. In primis ergo vestrae dilectioni quam maximas et quam devotas gratia- rum actiones nostra exsolvit ecclesia, quia talem ac tantae aucto- ritatis virum, cuius industria sicut in curia regis celebris ha- betur sic in Romana ecclesia non ignoratur, quia hunc, inquam, virum nostrae indigentiae necessarium non invidit nobis vestra fraternitas; non tantum ad praesens gratulamur, sed iterum et saepius, quo gratius est nobis quod factum est, tanto devotius vestrae benevolentiae gratulabimur. Hoc quoque non minus ob- nixe precamur, ut huius tanti patris absentiam aequanimiter sufferatis eumque" ecclesiae nostrae, prout tempus monet, pro- spicere congaudeatis; siquidem et hoc futurum non desperamus, ut utriusque ecclesiae, nostrae scilicet et vestrae, profectus ab alterutris aequaliter desideretur et, quia horum duorum gregum unus est pastor, eo mediante in unum consocientur, et hoc modo efficiatur unum ovile et unus pastor. Valete.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 23, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/7a483fad-b746-45c5-ba6e-f5dc8de4816e/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success