Monumenta Corbeiensia, Nr. 297, S. 454
1150 ex. - Frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catho-
1151 m' j-c^ R(oberto) decano et ceteris Stabulensis aecclesiae filiis, spi-
ritu consilii et fortitudinis abundare.
Deliberare cogimur de verbo et ad effectum rei perducere, quod sepe in conventu vestro tractasse nos recolit vestra frater- nitas, videlicet quod duobus monasteriis tam longe distantibus, tam amplae possessionis et familiae preesse nequaquam sufti- cimus, licet a magistris aecclesiarum et a domino nostro rege serenissimo clementer permittamur. Quanta enim malitia tem- poribus istis increverit, quando nec per aecclesiasticam nec per secularem iusticiam adiuvamur, miserabilis vexatio, quae coti- dianis rapinis et incursionibus monasterium vestrum dissipat et affligit, experientiam vestram crudelibus documentis intelligere fecerunt. Set sicut ad regimen Corbeiensis monasterii precipiti ambitione non declinavimus, set post divinam per electionis ca- nonicae titulum vocationem vestra in omnibus auctoritate con- silio et ordinatione usi fuimus; ita nunc, rerum difficultates et pericula sollicite pensantes et tanto ponderi penitus succumbentes, ad consuetum vestri consilii oraculum refugimus, nullo modo dubitantes, quin hoc, quod in re tam ancipiti et a nostrae optionis capacitate tam remota nobis a vestrae fraternitatis unanimitate fuerit iniunctum, a divina sit misericordia et dispensatione pro-
1150 ex.-
1151 in.
WIBALDI EPISTOLAE 310. 311. 439
curatum. Absit autem a pietate cordium vestrorum, ut credatis, 1150 nos in has cogitationes aut ira impellente vel motu cogente aut alicuius laboris suffugio suadente repente incidisse, cum divina iudicia in his multa mentis contritione formidemus et hominum sententias et clamores nonnichil metuamus. Etsi nos duplicatae dignitatis gradus delectatio titillaret, palam tamen sit omnibus recte considerantibus, quod et morum et possessionum inrepara- bilia detrimenta in procuratione tam remotarum et tam gran- dium rerum cotidie suscipiamus. Exitug autem noster a vobis, qui visus est quibusdam perturbatus et repentinus, longe ante fuerat provisus et propter quasdam vociferationes, quae a Cor- beiensi monasterio nos molestabant, necessarius; cum anima nostra turbata esset valde in rebus vestris, non propter alicuius verbi commotionem, set propter totius terrae per cedes per in- cendia per rapinas assiduam vastationem. Et tacitam esse opor- tuit nostram egressionem propter afflicti populi reclamationes et retentiones inportunas et propter magnorum et multorum la- tronum, omnia fere itinera obsidentium, insidias. Valete, et in hac matris vestrae causa sancti Spiritus assit vobis gratia.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 297, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/34655a7f-e8ee-4582-82e0-07a0e52ae7c0/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success