Monumenta Corbeiensia, Nr. 140, S. 244
1148 Karissimis dominis suis R. principi et comiti Ricardo" Iohan- nes notarius, eorum fidelissimus, salutem et servitutis obsequia.
Per omnia vobis fidelis existens, quae scio vobis notifico et in quibus possum servitium reddo. Sciatis itaque, Guelfum, domni regis Counradi proditorem, cum Siculo concordem esse magnamque pecuniam ab eo accepisse. Et clam ductu Cencii Fraiapane et Gataguefi Romam transiit1. Homines tamen sui cum quatuor Sarracenis et totidem dextrariis Rome a senatori- bus capti et dimissi fuere. Qui litteras ex parte Siculi Frede-
a. Ric c.
1. exeunte anno 1148. V. librum de Conrado III rege meum p. 166.
WIBALDI EPISTOLAE 147. 148. 229
rico1 duci Suaviae, Enrico duci Saxoniae, Bretolfo filio ducis 1148 Conradi, Conrado duci de Cebering' pro dampno et guerra domni regis Conradi defferebant, quibus commonebantur et ro- gabantur a Siculo, ut, quae illis Guelfus de suo proficuo diceret, facerent. Studeatis ergo filio regis et etiam domno regi Con- rado et fidelibus suis ista notificare, ut sint inde muniti, et illi capiantur, si fieri potest. Caeterum sciatis, quia C(encius) Fraiapane, quantum potest, vobis nocere studet, et papa eius consilio; et hoc ita verum est, quod cardinales laudaverunt se coram C(encio) Fraiapane et dixerunt, se conclusisse vos et Gre- cos Venetiae tamquam canes et mastinos*, adeo ut nichil Siculo nocere possitis ex hac parte. Ipse papa nuncios misit ad Sicu- lum pro vestro dampno, si cum eo potest quod vult perficere; et treugas cum eo habet usque ad quadriennium adhuc. Pro- pterea in eo non confidatis, nec de vestris vos aut Greci ei tri- buatis, quoniam totum illud ammittitis, et melius foret, si san- dalia pauperibus aut hominibus vestris dedissetis. Cum senatu igitur et populo Romano conveniatis, quoniam per illos iuvante Deo vincere poteritis. Greci autem large distribuant sua, quo- niam dicente Salomone: pecuniae obediunt omnia*. Et Siculus in avaricia Grecorum confidit, idcirco tempore oportuno sua dis- pertit. Ita et ipsi faciant, si vincere volunt.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 140, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/3cf99be3-5266-46b9-8b51-6e9844fe11a7/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success