Monumenta Corbeiensia, Nr. 65, S. 162
1147 Sacrosanctae Romanae aecclesiae summo pontifici Eugenio
5, 0ec.
Henricus dux Saxoniae promptae et officiosae servitutis devo- tionem.
Commendamus paternitati vestrae dilectum dominum meum, venerabilem Corbeiensis ecclesiae abbatem Wibaldum, quem pro causis ecclesiae suae ad vestrae maiestatis presentiam venisse cognoscimus, quem etsi in conspectu vestro gratiam invenisse non ambigimus, pro affectu tamen, quo eum diligimus, nostra quoque commendatione eum prosequimur. Obsecramus ergo pa- ternitatem vestram, quatinus eum in suis peticionibus clementer exaudiatis, et precipue pro ecclesia Kaminatensi; in qua et di- vinae religionis cultum tanquam vir religiosus ac timens Deum reformavit, et ipsius ecclesiae predia ac possessiones, que Iu- ditha abbatissa adiutoribus et amatoribus suis post depositionem
a. habentem c.
WIBALDI EPISTOLAE 70-72. 147
sui plus quam ad centum mansos in beneficio concesserat, tan- 1147 quam vir strenuus, Dei adiutorio et nostro fere ad integrum recollegit et usibus ecclesiae restituit. Salubre itaque nobis exem- plum et commonitorium in protegendis et adiuvandis de caetero ecclesiis prestabitis, si bonum, quod in eadem aecclesia ad lau- dem Dei inchoavimus, secundum peticionem predicti venerabilis abbatis stabile et firmum vestra auctoritate feceritis. Valete.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 65, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/3a6bad03-ea5c-4297-8c54-e25c6b12c675/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success