Monumenta Corbeiensia, Nr. 170, S. 312
1149 Karissimo nostro et cum omni reverentia nominando G(ui- baldo) domno abbati Sancti Remacli de Arduenna G(eraldus) suus, abbas Sancti Petri Sollemniaci*, de virtute in virtutem, videre Deum deorum in Syon*.
Ante omnia vobis karissimi petimus, quatinus communi patri nostro sancto Remaclo gratias agere et preces pariter fun- dere, ut filii domestici, pro nobis fratribus vestris dignemini. Gratias inquam, quia nos, opitulante Deo, de magnis tribulatio- nibus pius" pater erutos in magna pace ad presens constituit; preces etiam nichilhominus fundere queso, quatinus, sicut actenus bene consuevit, patrocinari nos usque in aeternum non desinat. De vestris autem necessitatibus scire volumus, quomodo erga vos pius pater et patronus operetur et opituletur. Valete, fratres et domini.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 170, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/d7415029-dfb5-4b5d-97d1-561e6ad813af/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success