Monumenta Corbeiensia, Nr. 374, S. 537
F(ridericus) Dei gratia Romanorum rex universo conventui 1152 Corbeiensis aecclesiae gratiam suam et omne bonum. IuL
Universitatis vestrae doloribus debita affectione compatimur et vestris angustiis admodum condolemus. Cum autem oportu- nitas se nobis Domino favente prebuerit, ita vestras intendimus ulcisci iniurias, ut et dolor vester omnino mitigari debeat et omnes, qui vindictam persenserint, similia committere non pre- sumant. Verum quia propter easdem iniurias divina, sicut acce- pimus, in vestra aecclesia siluerunt, cruces sternuntur, reliquiae sanctorum moventur, discretioni vestrae propensius commonendo consulimus et mandamus, ut, crucibus sanctisque reliquiis in statum pristinum restitutis, aecclesiastica celebrantes officia, di- vino cultui more solito insistatis, firmiter sperantes, quod ple- nariam vobis vindictam vita comite faciemus.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 374, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/3aeec969-a508-4909-8a50-5407811e162a/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success