Monumenta Corbeiensia, Nr. 420, S. 588
1iart. 19
bulensi abbati salutem et apostolicam benedictionem.'
Licet omnium aecclesiarum nobis cura et sollicitudo immi- neat, licet eas universaliter debeamus defendere, religiosa tamen loca nos convenit attentius confovere, et gratiora eis exhibere obsequia, qui, propria relinquentes, in domo Domini elegerunt abiecti et despicabiles remanere magis quam habitare in taber- naculis peccatorum1. In episcopatu siquidem Aretino quaedam monasteria esse noscuntur, Berardingorum* videlicet et sancti Petri de Rota, in quibus religiosi viri fratres Camaldulenses assidue student Domino deservire, qui, licet" sint rebus temporalibus pauperes, thesauro tamen indeficienti* locupletes esse creduntur. Pro ipsis itaque dilectionem tuae fraternitatis attentius exoramus, apostolicis litteris discretioni tuae mandantes, quatinus pro amore Dei, pro beati Petri et nostra reverentia, ita industria tua apud carissimum filium nostrum F(ridericum) illustrem atque catho- licum Romanorum regem efficiat: ut predicti fratres suarum rerum ab his, qui sunt in exercitu, non possint sustinere iactu- ram; set potius, cum apud christianissimum principem de aliquo querelam protulerint, plenariam ab ipso valeant iusticiam obti- nere. Data Romae apud Sanctum Petrum 14 Kal. Aprilis.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 420, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/430d5a75-0cf4-4a51-bcd6-6235d7df449f/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success