Monumenta Corbeiensia, Nr. 360, S. 521
Domino suo dilecto W(ibaldo) Corbeiensi abbati H(einricus) 1152
, . ... . Mart.
regiae cunae notanus servitium servi.
Sapientis est, propositum sibi negocium ex consilio et de- liberatione promovendum assumere, assumptum compensata re- rum et temporis oportunitate effectui mancipare. Bavenbergensis episcopus1, vir prudens et constans, ad peragendam legationem domni regis sibi iniunctam sigillum et bullas aureas, sicut pro- misistis, ex parte vestra% iam dudum succinctus ad iter, ex- spectat. Vos autem nudas litteras ad opus domni regis* ad curiam transmisistis. Certe, si nobis tanta esset copia bullarum aurearum, quanta verborum, legatio domni regis ex omni parte promota et maturata iam dudum processisset. De statu et processu domni regis sciatis, quia bene sanus est et, omnibus in Traiecto rite peractis, per Daventriam versus partes Saxoniae procedit.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 360, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/9c041f65-f516-42a4-b19d-c3ce65582523/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success