Monumenta Corbeiensia, Nr. 239, S. 384
cessitudine facienda inter eum et Conradum regem. (M. 224.)
1150 Glorioso sublimi ac precelso victori, magnifico ac prepo-
Apr' tentissimo E(manueli) Porphirogenito, Grecorum imperatori ex-
cellentissimo, Wiboldus Dei gratia Corbeiensis et Stabulensis
abbas assiduas orationes et devotum servicium.
Quod ad gloriosam maiestatem vestram, ad sanctum et ter-
ribile imperium vestrum scribere audeo, ignotus vobis tam facie
quam obsequio, persuasit mihi sacratissima fides vestra, karitas
et benignitas, quam exhibuistis karissimo domino meo C(onrado),
serenissimo Romanorum imperatori augusto, in terra imperii
vestri et magnae potestatis vestrae, quando in tali temporis et
rerum articulo erat, ubi solet verus amicus probari. Et quoniam ii
a. cci c.
1. de matrimonio paciscendo. V. ep. 243 supra p. 365.
WIBALDI EPISTOLAE 246. 247. 369
in veritate intellexi, quod ipse meus dominus vos et imperium 1150 vestrum sincere diligit, et omnia, que vobiscum per pactum et Apr' conventiones firmavit, implere intendit, ego quoque pro mea parvitate vestram celsitudinem plurimum diligo et honoro et, ut de communi hoste vestri imperii illustrem victoriam et gravem vindictam sumatis, Deum humili ac devota prece deposco. Sane ille idem Sicilie tyrannus me ipsum de monasterio sancti Bene- 1137 dicti in monte Casino expulit et perimere voluit, cum fuissem Nov'2 ibi communi omnium voto et acclamatione ordinatus abbas immo nolens tractus, in tempore felicis memoriae Lotharii imperatoris; et gaudeo, quod tales habeo adiutores, quin pocius duces ac principes contra predictum Dei inimicum. Siquidem malignus ille et alii quam plures homines contra magnificum et forte im- perium vestrum multa mala moliuntur et cottidie machinantur; set confido de omnipotencia Dei et de ipsius clementissima iu- sticia, quod tantum ac tale imperium, in quo est divine religionis cultus, in quo est ordo legum et iuris civilis ratio, in quo est fortitudo et disciplina militaris, in quo est infinita diviciarum copia, nullatenus ab improbis et perversis et absque pietate di- vina hominibus subrui possit et superari. De ampliando vero et in melius firmando federe inter sanctum imperium vestrum et precelsam domini mei maiestatem suadeo magnificentiae ve- strae, ut voluntatem suam, quam vestre sapientiae in presenti manifestat, adimplere non differatis. Si dignatur vestra su- blimitas, meam parvitatem inter notos habere et per" gloriosos apices vestros salutare, de fideli fidelissimum me facietis.
247. Conradus III rex Heinricum ducem Saxoniae de bonis Ka- minatensibus Wibaldo reslituendis hortatur1. (M. 249.) Conradus Dei gratia Romanorum rex H(einrico) duci Saxo- 1150 niae gratiam suam et omne bonum. ApT.^o
a. per om. cod.
1. Hanc epistolam paulo ante d. 20 Apr. 1150 esse scriptam, facile cognitu est. Wibaldus enim die illo curiam reliquit (v. ep. 251 infra p. 374 n. 3), bona Kaminatensia recuperaturus (v. cp. 266 infra).
Jiwei, Bibliotheca I. 24
370 WIBALDI EPISTOLA 247.
1150 Recordatur nobilitas tua, quod sepe post reditum nostrum Apr. 20 de Hierosolimitana expeditione diligentiam tuam monendo roga- vimus, quatinus Corbeiensem aecclesiam et fidelem nostrum eiusdem aecclesiae abbatem in defensandis et conservandis bonis Kaminatensis aecclesiae adiuvares, quam prefato Corbeiensi mon- asterio propter reformandam inibi divinam religionem ex consilio et iudicio principum contulimus. Volumus etiam industriam tuam meminisse, quoniam advocatiam Kaminatensem, quam a nobis hactenus habueras, ex nostra peticione de manu Corbeiensis abbatis recepisti; unde ad protegenda eadem bona plus ei debi- tor esse cepisti. Eapropter nobilitatem tuam iterum attente monendo rogamus, ut Thidericum de Riclinge et filios ipsius de iniuria et contumelia, quam prefato abbati in eisdem bonis irro- gant, coherceas; et fratres monachos, quos illi iam secundo in- honeste eiecerunt, clementer in eodem monasterio recolligas ac Deo ibidem servire facias. Hoc quoque prudentiae tuae notum sit, quod domina illa de Iesika1, quae bona Kaminatensis aec- clesiae dissipavit et adhuc dissipare non cessat, ex nostra per- missione nequaquam intravit*; immo satis miramur tuam et aliorum principum prudentiam, cur talem feminam bona, quae ad servitium Dei aecclesiae collata sunt, cum vanis hominibus disperdere et dissipare permittitis. Contra cuius perversitatem et invasionem, qua' aecclesiam invasit, si homines abbatis ali- quid egerunt, nichil contra ius fecisse videntur, quia, quod nulla lege prohibetur, vim vi repulerunt; ideoque iudicamus, pocius vindictam redundare in malefactores quam in vindicatores. Omnimodis ergo diligentiam tuam rogamus, ut prefato abbati in conservandis eisdem bonis strennue assistas, hoc profecto sci- turus, quod si benignus ei pro nostra peticione fueris, nos be- nignos in tuis et amicorum tuorum causis et peticionibus ex- perieris.
a. quae c.
1. Iuditha abbatissa. 2. 1149 Sept. 7. V. ep. 201 supra p. 319.
WIBALDI EPISTOLAE 248. 249. 371
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 239, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/45c8e25f-82ae-4202-8da9-725f1049b4c6/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success