Monumenta Corbeiensia, Nr. 416, S. 585
Adrianus episcopus servus servorum Dei dilecto filio Cor- 1154 beiensi abbati salutem et apostolicam benedictionem. Dec'"',
Devotionem ac reverentiam, quam sacrosanctae Romanae aecclesiae matri tuae hactenus dependisti, et nos ipsi cognosci- mus et fratres nostri, qui plenius norunt, nobis plenius retule- runt. Conveniens equidem est et consentaneum rationi, ut eidem aecclesiae, quae tam pro tua quam pro cunctorum salute fidelium laborat assidue, te devotum et subiectum debeas exhibere, et de eius semper honore atque utilitate, sicut hucusque fecisse dino- sceris, sollicite cogitare. Superest autem, ut bonum inceptum atque propositum ita laudabiliter exsequaris, ut nos et fratres nostri, qui bonum de te perhibent testimonium, fidelitatem et devotionem tuam ipso rei effectu possimus evidenter agnoscere. Et ideo dilectioni tuae per apostolica scripta mandamus et ex- hortamur in Domino, quatinus Romanam aecclesiam, cui omnem obedientiam debes et subiectionem impendere, omni conanime studeas honorare et ad eius utilitatem atque servitium te non dubites promptissimum exhibere. Inventa itaque hoc tempore oportunitate, apud dilectum in Christo filium nostrum F(rideri- cum) illustrem Romanorum regem ita eidem aecclesiae sollicitus sis assistere et ita eam sibi assidue commendare atque cum ipso de eius utilitate et incremento tractare, ut eadem mater tua te specialem et devotissimum filium ipso rei effectu patenter agno- scat, et tu apostolicae sedis auxilium, quotiens tibi fuerit opor-
a. adimpleti c.
570 WIBALDI EPISTOLAE 434. 435.
1154 tunum, cum maiori fiducia debeas implorare. Ad haec vene-
Dcc 29
rabilem fratrem nostrum C(encium) Portuensem episcopum et dilectos filios nostros B(ernhardum) tituli sancti Clementis et O(ctavianum) tituli sanctae Ceciliae presbiteros cardinales, qui apud memoratum F(ridericum) illustrem Romanorum regem ex mandato nostro legatione funguntur, de honore et exaltatione Romanae aecclesiae et de salute regni cum eo, auctore Domino, tractaturi, discretioni tuae attentius commendamus; rogantes, ut eos tamquam nosmet ipsos honeste recipere" ac modis omnibus studeas honorare et in suis oportunitatibus eis honorifice provi- dere. Si enim matrem tuam ipsam Romanam ecclesiam recogno- veris et ei studueris debitum servitium et honorem impendere, ipsa quoque te suum specialem filium recognoscet etb te curabit in tuis postulationibus celerius et facilius exaudire. Data Romae apud Sanctum Petrum 4 Kal. Ian."
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 416, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/d7af1553-a943-4f70-8458-0a93f3443f56/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success