Monumenta Corbeiensia, Nr. 386, S. 553
De quorum pura devotione absque dubitatione confidimus, eis confidenter committimus, quod digno cupimus effectui man- cipari. Inde est, quod caritati tuae causam venerabilis fratris nostri A(delgoti) Curiensis episcopi attentius duximus commen- dandam: quatenus — tuo et fratrum nostrorum episcoporum, qui ad karissimi filii nostri F(riderici) Romanorum regis curiam convenerintb, consilio et auxilio fretus — nec inhoneste verbis
a. qnid c. b. convener? c.
538 WIBALDI EPISTOLA 403.
1152 nec facto, sicut alia vice factum est, possit impune tractari vel ept' aecclesia sua iuxta pravorum desideria debita iusticia defraudari. Nec putes tu in hac causa quasi in aliena dissimulandum, quia, sicut ait poeta:
Res tua nunc agitur, paries cum proximus ardet. Similis enim causa iam tibi peperit vel in proximo pariet inimicos.
Illud autem, quod in curia Ulme habita1 malitiose in aec- clesiarum destructionem noviter est a laicis introductum, nequa- quam silentio pretereundum estimes: quod, qui pro rapinis et incendiis aecclesiasticis bonis illatis excommunicationi subduntur, novo iudicio" excommunicatos dedicant, nisi prius in laicorum iudicio damnationis sententia feriantur. Quod si forte tam tu quam fratres nostri episcopi putaveritis sustinendum, hoc procul dubio inde proveniet, ut nulli episcoporum in partibus illis liceat contra cuiuslibet facinoris reum disciplinam aecclesiasticam exer- cere. Disciplina enim cessante, peribit religio christiana; reli- gione cessante, peribit et salus animarum. Eapropter, karis- sime fili, tam super hoc quam super aliis, cum ad curias con- venitis, quae contra honorem Dei, contra aecclesiae salutarem vigorem, contra honestatem regni, pravorum malitiam moliri videritisb, viriliter et unanimiter resistatis, ut vestro prudenti studio et labore malitiam sapientia vincat, iniquitatem iustitia superet et aecclesiae Dei ac regni status in suo decore incolumis conservetur.
Ad hec sinceritati tuae quaedam notificamus, quae, faciente Ar(noldo) heretico, rusticana quedam turba absque nobilium et maiorum scientia nuper est in Urbe molita. Circiter enim duo milia in unum sunt secretius coniurati, et in proximis Kalendis Novembris centum perpetuos sectatores" malorum operum et duos consules — alter quorum infra Urbem, alter extra, illorum cen- tum consilio rei publicae statum disponant, immo potius rodant — unum autem, quem volunt imperatorem dicere, creare disponunt; quem illis centum, duobus consulibus et omni populo Romano
a. non excidisse videtur. b. videris c. c. sic cogitate pro senatores.
1. spatio dierum 28 Iulii et 1 Augusti.
WIBALDI EPISTOLAE 403. 404. 539
sperant — quod debeat mortifere — imperare. Quod quia contra 1152 coronam regni et karissimi filii nostri F(riderici) Romanorum Sept'2 regis honorem attemptare presumunt, eidem per te volumus se- cretius nuntiari, ut, super hoc maturo consilio habito, quid facto opus sit, provideat sapienter. Data Signiae 12 Kal. Octubris.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 386, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/48ecc66a-d340-4f49-9add-d233042ea25a/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success