useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 285
Signature: 285

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
298. Wibaldus Eugenio III papae scribit, se legationem Roma- nam suscepturum fuisse, si eam ecclesiae Romanae utilem fore credidisset. Has litteras afferentem commendat. (M. 280.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 285, S. 441
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 285, S. 441

    Graphics: 
    x

    Reverendo in Christo patri suo et domino E(ugenio) uni et 1150 universali papae frater W(ibaldus) Dei et vestra gratia id, quod Sept_Dec' est in aecclesia catholica, filialem dilectionem et debitam per omnia subiectionem.

    Non latet, pater karissime, celsitudinis vestrae prudentiam, quod, ex quo gloriosus atque inclitus Romanorum rex C(onradus), sanctitatis vestrae filius, a Iherosolimitana expeditione rediit, a latere suo legatos efficaces et industrios ad vestrae magnitudinis excellentiam destinare proposuerit. Ad quod strenue peragendum cum etiam nostrae parvitatis" persona et denominata et vocata

    a. te oddidi. b. et om. cod. c. pravitatis c. 1. Ortliebo. 2. Hermanno.

    426 WIBALDI EPISTOLAE 298. 299.

    1150 fuisset, eo nsque perventum est, ut, iam parati et expediti ad pt ' Dee. progciscendum, Lotharingiam exierimus. Quodsi nostri ingenioli tenuitas intelligere ullo modo potuisset, quod huius legationis labor ullatenus expediret catholicae aecclesiae ac vestrae digni- tati sive Romani imperii incremento, nullatenus rebus nostris aut personae nostrae pepercissemus. Presentium lator Stabu- lensi aecclesiae iure, proprietario pertinere dinoscitur. Qui cum ad nos querimoniam detulisset, quod quidam God.", decanus aec- clesiae beatae Mariae in oppido Traiectensi1, domum, quae ei patrio et avito iure hereditario competit, violenter auferret, nos pro eo sanctitatis vestrae filio H(einrico) venerabili Leodiensi eptscopo scripsimus, postulantes, ut decanum suum a tanta et insolita violentia potestate debita removeret. Set cum idem cle- ricus ab iniusto proposito nollet cessare, dicens, illum, qui contra se agebat, excommunicatum esse, compulsus est idem laicus pro- tectionis vestrae appellareb et adire presentiam. Solita itaque clementia, pater piissime, eum exaudire dignemini, ne tot labores et pericula frustra et in vanum se assumpsisse doleat, et ut" alii oppressi de vestra misericordia huius exemplo sperare doceantur.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.