Monumenta Corbeiensia, Nr. 9, S. 100
1137 Lothario Dei gratia Romanorum invictissimo caesari, impera- 'tori augusto ac triumphatori perpetuo, Guibaldus Dei gratia Casi- nensis coenobii minister indignus debitae fidelitatis obsequium.
Post innumeras sollicitudines, quibus nimirum oneratur Romanum imperatoris fastigium, laudabile clementiae vestrae cognoscimus, christianissime imperator ac triumphator invicte, esse propositum, per quod, submotis omnibus discordiarum ac querimoniarum seminibus quae in agro dominico humani generis inimicus asperserat, sanctae catholicae Casinensi ecclesiae piis- simo mentis affectu consulere voluistis. In quo scilicet animi voto ac desiderio, quantum rebus humanis favere providentia divina dignetur, sollicitudo clementiae vestrae spiritu Dei in- citata demonstrat; quae more Romanorum imperatorum benigna circa omnes existit. Ideo et, quasi Deo contemplante, populum Domini sibi commissum felici regat semper et gubernet intuitu, nec amplius patiatur, eos aliquibus saeculi hujus procellis illidi aut malignis perturbationibus concuti; quatenus post hoc vitae praesentis imperium regnum coeleste adipisci et in aeternum cum Domino retinere valeatis. Hinc itaque pro tanta devotione animique vestri sinceritate, quam non solum verbis sed lucifluis etiam operibus circa Casinensem ecclesiam et nostram parvita- tem ostendistis, obnixe petimus, ut vestro potenti solatio san- ctam Casinensem ecclesiam, Romani imperii specialem ac singu- larem cameram, in hoc periculoso tempore in omnibus adiuvare defendereque non dedignetur; quatenus ex hoc vestra imperialis gloria, beatissimi patris nostri Benedicti suffragantibus meritis, per cunctas orbis Romani partes magis ac magis in dies semper accrescat et apud omnipotentem Dominum dignam retributionem percipiat.
a. h hac ct in ea, quac sequitur, epistola (quarum Htramquc Petrus diaconus Ca- sinensis formavit) cdendn Martene et Durand (Coll. If. 183 et 186> usi sunt exemplo a lohanne Mabillonio cx codicc Casinensi tracto.
1. Ineunte mense Octobri scriptam hanc epistolam esse, patet ex Petri diac. Chron. Casin. L. IV. c. 125. p. 840.
WIBALDI EPISTOLA 11. 85
Quanta autem et qualia per impiissimas gentes Longobar- 1137 dorum, Nortmannorum et Saracenorum ego et Casinensis ec- c in clesia pro fidelitate Romani imperii et apostolicae sedis susti- neamus, stilus scribere non sufficit, cum omnia ligna silvarum herbaeque camporum, undae maris ac arenae littorum, si ver- tantur in linguas, enarrare non valeant. Nihil enim aliud Ca- sinensi ecclesiae nisi tribulationem inenarrabilem reliquerunt. Et ecce proh dolor, rege Nortmannorum Rogerio cum suo exer- citu gratulante, solus fidelium coetus magna moestitudine con- sumitur, christianorum sanguis effunditur, monachi in carceris vincula vinciuntur, devotus Deo populus continua strage vastatur. Nam qui evadit ignem vel gladium, praeda efficitur, captivus trahitur, venundatur et exul perpetuo constituitur. En civitates, castra, ecclesiae ac monasteria destituta habitatoribus disperie- runt et praepositi ac monachi hac illacque dispersi. Sola illis Beati Benedicti limina derelicta sunt in refugium, cum mona- steria eorum in ferarum redacta sint cubilia, et ipsi vagi et sine tectis inventi, non iam eis liceat praedicare nomen Domini, sed mendicare. Ecce, imperator invicte, pervenit gladius usque ad animam1; ecce dies, in qua clamamus: Beatae steriles quae non genuerunt, et beata ubera quae non lactaverunt*; ecce illa peri- culosa tempora Pauli voce praedicta*. Libet ergo cum Hieremia clamare: Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrymarum*, ut plangam tantam ac tantam miseriam, tale ac tantum excidium patriae? Sedet in tristitia, quin potius in ruina Casinensis ecclesia, caput omnium monasteriorum, mater omnium coenobiorum, consolatio tristium, portus periclitantium. Ecce, inquam, revera dies tribulationis et angustiae, dies ealamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et tur- binis, dies tubae et clangoris. Praeterito quippe anno homi- nes Beati Benedicti seminaverunt, sed propter militias vestri invicti imperii non recollegerunt; hoc vero anno quia non se- minant, nec est recolligendi fiducia.
Quid vero de exercitu Siciliae dicam, cum comites Aqui- 1. Ierem. 4,10. 2. Luc. 23, 29. 3. 2 Timoth. 3,1. 4. Ierem. 9,1.
86 WIBALDI EPISTOLA 11.
1137 nenses et homines terrae Beati Benedicti et omnes circumcirca manentes contra sacramentum, quod vobis et Romano imperio et Casinensi ecclesiae fecerunt, nil melius operentur? Residuum enim locustae comedit brucus1, ut ait propheta. Quid enim Nortmanni faciunt, et comites Aquinenses peiora non faciunt? Illi terram occupant, isti nihil ex civitatibus vel ex rure di- mittunt; illi occidunt gladio, isti ablatis omnibus fame trucidant; illi in captivitatem ducunt, isti sibi in servitutem redigunt. Et cum queritur, quis adversus hostes dimicet, inveniuntur nulli, cum scilicet eorum oppressione retenti, ad mandatum nostrum occurrere prorsus inveniantur". Sed cum undique angustiati cla- mamus, non est qui audiat, non est qui respondeat, non est qui adiuvet, non est qui salvum faciat, non est qui protegat. Et quid dicam vel quid loquar, cum pervenerit gladius usque ad animam et sanguis omnium interfectorum de terra clamet ad Deum? Omnis namque populus diversi sexus et aetatis intra moenia coenobii Casinensis congregatus consistit, et omnibus forinsecus devastatis ac in solitudinem redactis, nihil iam restat, nisi, quod Deus avertat, ipsius ecclesiae Casinensis excidium. Illud autem, quod habere videmur, solo nomine utimur, ut vel ad defensionem coenobii vel ad aliquam utilitatem eiusdem ec- clesiae quorumlibet solatia numquam inveniamus.
Praecipue autem mihi, quem vestra ibi praefecit maiestas, non solum nulla solatia conferunt, verum etiam quidquid resi- duum est ab hostibus inpretermisse subtrahunt, et omnem nostram dispositionem in terra Beati Benedicti suis violentiis calcant, adeo ut nec victualia nec ulla quadrupedia in omnibus nostrisb remaneant, nec ullum", qui nobis compatiatur vel nostros singultus vel gemitus doleat, oculus noster aspiciai
Sed quia tanto imperatori, tanto augusto pauca sufficiunt, ex istis iam, triumphator invicte, quae nos prae gemitu et af- flictione cordis loqui non possumus, et ex verbis filii nostri Petri, huius epistolae dictatoris ac Romani imperii per omnia
a. sic ed. b. possessionibus vel simili s excidisse videtur. c. ullns ed.
1. Ioel 1, 4.
WIBALDI EPISTOLA 11. 87
fidelie, quem in Alemaniam, Saxoniam, Daciam, Sueviam ac 1137 Lotharingiam mittere decrevimus, cognoscetis. Historiam vero oct'in occidentalium imperatorum, quam eidem Petro dictare prae- cepistis, noveritis adhuc non explesse. Variis enim tribulatio- nibus et angustiis pressus, plus ei flere quam scribere libuit.
Ergo, praecellentissime caesarum, iam iam nostrae calami- tati succurrite, coenobii Casinensis miserias relevate, iam vestrae potentiae manum porrigite, et eandem ecclesiam", quae specialis ac singularis Romani imperii camera semper fuit et est, ne, si perdita fuerit, et Romanum vilescat imperium et toto orbi Ro- mano noscatur dispendium; quia, cum iuxta precipitium con- sistamus, nisi manu vestrae defensionis nos adiuvaretis, spe vivendi per Christianos sublata, aut ipsis paganis subiciemur aut, quod avertat divina potentia, ab eorum multitudine victi, ad omne christianitatis dispendium crudeli nece pereamus, ac per hoc et Christi nomen iu gentibus blasphemabitur et vestrae opinionis anteacta studia oblivioni tradentur. Et ideo solotenus humo prostrati vestram augustalem clementiam poscimus et per futurum iudicium ac per omnia divina et humana mysteria, quae in coelis et in terra sunt, adiuramus atque cum tota Casinensi ecclesia, cui me divina dignatio praeficere voluit, vestro divi- nitus protecto imperio totis viribus suggerimus votisque sup- plicibus preces multas effundimus, ut contritae, devastatae, de- solatae et omni humano solatio destitutae sanctae Casinensi ecclesiae defensionem debitamque tuitionem, cunctis remotis oc- casionibus cunctisque omissis dilationibus, in quantum valetis auxilii omnimodis praebeatis; quatenus, qui innumeris tribula- tionibus quatimur ac aestuamus ac pro monachis nobis com- missis miseriis cruciamur, vestris consolationibus refecti, laetemur et, per vos tranquillitate percepta, optatam libertatem, sicut decet, per tam benignum ac sanctum imperatorem consequi mereamur. Nam vobis, qui in agone contenditis1, ut ad bravium supernae vocationis*, ut ad capessendam coronam incorruptam
a. liberate vel servate vel similis exciJisse videtur.
1. 1 Corinth. 9, 25. 2. Philipp. 3,14.
88 WIBALDI EPISTOLAE 11. 12.
1137 perveniatis, ab omnibus aliis abstinendum est, et legitime pro c m' Casinensi ecclesia, quae singularis Romani imperii camera est, decertandum. Quid autem magis legitimum, quam ut prae omnibus et ante omnia camerae vestrae curam habeatis, quae cunctorum monasteriorum caput et mater est, quae vestro in tempore tantis ac tam immanibus succumbit sine cessatione periculis? Denique si Casinensis ecclesia, quae cunctorum mo- nasteriorum caput est, viget, cetera coenobia, quae membra eius sunt, quamvis languida, recuperandi fiduciam non amittunt. Quae nimirum omni robore carent, si contingat solum caput forte languere; quanto potius — quod meritis sanctissimi patris Benedicti avertat omnipotens Deus — si contingat extingui. Et iam Benedictus ac Maurus cum sibi commissis ovibus mergun- tur. Erigite ergo illos a fluctibus, imperator invicte, si' vos pater Benedictus ab excessuum alluvionibus erigat et vobis coelestis atria regni intercessionum suarum precibus reseret, ut vitae aeternae pascua invenienda inter angelos et archangelos sine termino tri- buat, quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit1. Imperii vestri magnificentiam Christus Dominus feli- citer conservet, tueatur et defendat in annis. Bene valete.
12. Wibaldus Lotharium imperatorem et Richizam imperatricem obtestatur, ut maximis difjicultatibus suis consulant*. (M. 2.) 1137 Domino piissimo et serenissimo imperatori augusto Lotha- rio caesari ac triumphatori perpetuo eiusque uxori Richizae, a Deo protectae Romanorum imperatrici, victorias certaminum, perennis vitae bravium, subiectiones gentium atque substratis hostibus pacis ubique bonum, Guibaldus sancti Casinensis mo- nasterii minister indignus.
In variis multiplicibus ac diversis tribulationibus consti- tutus, vestrum de die in dies venturum sperabam auxilium; sed, ut video, fefellit me spes mea. Quantum enim relationibus
a. dn sic? b. Huius epistolac fragmenta leguntur in Petri diac. chron. Casin. L. IV. c. 104 et 126 p. 816 rt 841. Cf. supra p. 84 n. a.
1. 1 Corinth. 2, 9.
WIBALDI EPISTOLA 12. 89
vestrae piissimae tranquillitatis ad nos in Casino venientium 1137 didicimus, vos iam fere Aquilegiae propinquasse, etiam ipso auditu nimis noster contristatus ac deiectus est animus, et tanto iaculo moeroris cor nostrum infixit, ut linguae humanae nullus sofficiat explicare sermo, quia nimirum magis nobis moestitia de vestro ab Italia recessu nunc orta est, quam dudum moeror affecit, cum vestro imperiali iussu onera Casinensis coenobii ferenda suscepi.
De venerandis vero sermonibus vestris, quos nobis per nuntios vestros misistis de sacramentis Nortmannorum ac Lan- gobardorum1, utinam non illis imputetur; melius enim fuerat illis non iurare, quam iurare et periurium committere. Omnes enim, qui in istis partibus habitant, apostatantes ad satan con- versi sunt, et nihil vel dicunt vel faciunt, nisi quod digitus diaboli in corda eorum scribit. Nam quicquid nequitiae, quic- quid malitiae, quicquid perversitatis, quicquid tortitudinis vel dici vel cogitari potest, in operibus ipsorum cernimus. Quantas autem calamitates, quantas tribulationes vel quantas persecutio- nes ab ipsis sustineam, per dilectissimum filium meum Petrum vobis notificare decreveram; sed quia itineris id longitudo et conclusio prohibuit, paucis aperiam.
Post vestrum namque discessum Saraceni, Nortmanni atque Langobardi, invenientes quietam terram, quaquaversum tendunt, devastando depopulantur, incendio atque homicidiis totum ex- terminantes; sed nec arbustis fructiferis omnino parcunt, ne forte, quos antea montium aut praerupta terrarum vel seclusa quaeque occultant, illis pabulis nutriantur. Et sic eadem atque iterum tali crudelitate furentes, ab eorum contagione nullus laetus remansit et nullus locus ab eorum infestatione est re- lictus immunis; praesertim in possessionibus sacratissimi mo- nasterii Casinensis nec non et in aliis ecclesiis basilicisque
1. nam circiter die 22 Sept. niuxta civitatem veterem Aquinensem ex iuasu imperatoris Raginulfus dux Apuliae et Robbertus princeps Ca- puanus et omnes comites de principatu Capuano et comites Aquinenses et Normanni circummanentes abbati Guibaldo fidelitatem fecerant iureiurando". V. Petri diac. Chron. Cas. L. IV. c. 124 p. 839.
90 WIBALDI EPISTOLA 12.
1137 sanctorum monasteriisque sceleratius saeviunt, ut maioribus in-
Oct.
cendiis domus orationis, quam urbes cunctaque oppida com- burant. Impletum est nunc in ecclesiis, quod vir sanctus ad Dominum declamat dicens: Ubi laudaverunt te patres nostri, facta est exustio ignis1. Nunc iam venit hora, ut omnes, qui nostram terram depraedantur, incendunt, devastant et ruricolas ac monachos in nervo vinciunt, compedibus ac manicis gravant, occidunt, vendunt, cruciant et persequuntur, arbitrentur se ob- sequium praestare Deo. Ubi autem venerabilis aulae clausas inveniunt portas, certatim ictibus" dextralium aditus reserant, nt recte dicatur: Quasi in silva lignorum securibus exciderunt ianuas eius in id ipsum, iu securi et ascia deiecerunl eas; incen- derunt igni sanctuarium tuum, in terra polluerunt tabernaculum nominis tui*. Quanti nunc ab eis pontifices, presbyteri, diaconi, monachi, nobiles, ignobiles diversi sexus vel aetatis interficiun- tur, quanti cruciantur, ut tradant, si quid auri vel argenti pro- prium vel ecclesiasticum habeant; et dum, quae habent, urgen- tibus penis facilius dant, iterum crudelibus tormentis oblatores urgent, autumantes quamdam partem non totum oblatum; et quanto plus dant, tanto amplius quempiam habere credunt. Non infirmior sexus, non consideratio nobilitatis, non reverentia sa- cerdotalis, non monastici habitus stemma crudelissimas mentes eorum mitigat; quin imo ibi exaggerantur ira furoris, ubi hono- rem conspiciunt dignitatis. Senilis maturitas atque veneranda canities, quae cesariem capitis ut lanam candidam dealbat, nullam sibi ab hostibus misericordiam vindicat; parvulos etiam ab uberibus maternis rapiens, barbarus furor insontem infantiam elidit ad terram. Impletum est nunc, quod olim Iudaei cane- bant: Dicit inimicus, incendere meos fines et parvulos meos eli- surum ad terras*. In aedificiis autem magnarum ecclesiarum, domorum, civitatum, ubi incendiumb destructionis per ignem facere non possunt, parietes solo aequant, ut nunc antiqua illa speciositas aedificiorum nec quid fuerit prorsus appareat.
a. retibus Mart., ictibns Chron. Cas. b. ingeniom Mart., incendinm Chron. Cas.
1. Isai. 64,11. 2. Ps. 73, 5-7. 3. Iudith 16, 6.
WIBALDI EPISTOLA 12. 91
Quod si quis dictis fidem derogaverit, testis est civitas Pu- 1137 teolana, Aliphana ac Telesina, quae nihil aliud nisi quia olim fuere demonstrant. Sed et aliae urbes quam plurimae aut raris aut nullis habitatoribus incoluntur. Nam et hodie, si qua super- sunt, subinde desolantur; sicut et de civitate Capuana, quae olim post urbem Romanam totius Campaniae et caput et gloria extitit, fecerunt. Nam postquam eam hominibus deleverunt, auro et argento spoliaverunt, ne vel ad horam locus impietati cederet, illam incendio cremaverunt, et antiquam illam ingenuam ac no- bilem libertatem in servitutem redegerunt, praecipuosque" in captivitatem duxerunt, ac aurum, argentum, gemmas ac vestes, et quicquid pretiosum, quicquid carum invenerunt, asportarunt. Quia vero quosdam aulicos vestri triumphalis imperii latet et incredibile illis videtur istud, quod describimus, huc si placet properantes, invenient verum esse quod scripsimus. Quanta autem et qualia intulerunt ipsi et dux illorum Casinensi coe- nobio et post vestrum et ante vestrum adventum, referre quis valeat? Sed ne videamur hoc intentatum relinquere, aliquanta hac ex parte describam, ut liquido vestra invicta imperialis cle- mentia noscat, quantum nunc pro Romani imperii odio Casi- nensem infestent ecclesiam, cum tam immaniter, tam impiissime, tam gravissime illam persecuti sunt.
Capta namque civitate Capuana, Seniorectus, qui ante nos vestrae camerae regimen tenuit, ab eo evocatus et contra ca- nonum decreta, contra Domini nostri Iesu Christi et omnium apostolorum ac patris Benedicti praecepta sacramento constrictus est. Sed cum adhuc ista eius in eiusdem regis animo non suf-
ficerent, abstulit de monasterio aureos Postquam vero haec
omnia pro suo velle explevit, destinat cancellarium suum, qui monasterium ad castrum exinde faciendum caperent, monachos inde eicerent et universum monasterii thesaurum cunctamque supellectilem cum corpore beati Benedicti sibi in Siciliam trans- mitterent. Quod monachi persentientes, rebellare et magis mori quam sanctum locum dare decernunt. Audiens autem, quod
a. et praeeipuos quosque Cliron. Cas.
92 WIBALDI EPISTOLA 12.
1137 vestra triumphalis clementia duo milia Alemannos cum Annone abbate coenobii Luneburgensis ad monasterium defendendum transmittere disposuisset, abbatem ac fratres seducens, utrosque ad suam fidelitatem sacramento constringit, abbatem ad euan- Febr.4gelia, monachos autem per ordinem suum. Abbate igitur vita decedente, dum adhuc eius feretrum in ecclesia esset, destinati sunt a Canzolino", qui tunc in partibus istis Rogerii vices age- bat, ut nullus eo absente de abbatis electione tractare prae- sumeret. Dilatum itaque est et, contradicentibus ac moerentibus monachis, usque ad ipsius adventum protelatum. Cumque illuc advenisset, cum ei ostenderentur de electione abbatis patris Be- nedicti iussio et privilegiorum ac praeceptorum constitutio, re- spondit, quod nil ad praesens istiusmodi valeret ostensio: Sed differte*' electionem usque ad domini mei noiiiiam; sin autem, tradite arcem Bantrensem et eligite quem vultis; ita tamen, ut prius fidelitatem domino meo faciat. Quod cum fratres se non implere dixissent, ille exercitum congregans, universa coenobii castra ab eius ditione subduxit. Ecce bona quae ante vestrum Oct. adventum Casinensi fecerunt ecclesiae, et adhuc deteriora in dies singulos faciunt.
Ob quam rem rogamus, imperator invicte, ut vestrae ca- merae afflictae, destitutae ac desolatae subveniatis, ne quando dicant Sarraceni, Nortmanni ac Langobardi: Ubi est imperator illius? Erigite igitur, erigite vestros invictos et a Deo conser- vandos lacertos, et Casinensem ecclesiam, cunctorum coenobio- rum matrem, de impiorum manibus liberate. Nam sicut inter omnia sidera solem constat in coelestibus gerere principatum, ita nimirum in mundanis potentatibus Romanum cunctis prae- pollet imperium. Licet autem per se sit magnificum, patet tamen, quia tunc splendet augustius, cum a probo et illustri viro regitur. Et ideo vestra probitas Casinensi succurrat eccle- siae, ne rutilans coeli gemma, id est Casinensis ecclesia, de capite cunctorum coenobiorum auferatur, et ad terram elisa, pedibus Saracenorum qui ignorant Deum conculcetur. Petrus
a. Carolino ed. Cf. Petri Diac. Chron. Cas. L. IV. c. 104 p. 816. b. differre ed.
WIBALDI EPISTOLAE 12. 13. 93
vero, noster filius vobisque per cuncta fidelis, sacratissimo vestro 1137 imperio vobis se oppido commendat. Deus autem omnis gratiae sic tempora vestra dignetur disponere, ut per praesentis vitae felicitatem aeterni regni sitis coheredes.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 9, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/4a6ffdc2-060c-4027-acbb-003838e0d7e8/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success