Monumenta Corbeiensia, Nr. 76, S. 171
bus archiepiscopis episcopis et dilectis filiis abbatibus, per Teuto- pr'1 nicum regnum constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Sicut manifeste vestra prudentia recognoscit, karissimus filius noster Cunradus Romanorum rex, divini amoris fervoribus excitatus, vivificae crucis signo suscepto, ad debellandam idola- trarum insaniam et ad cultum christiani nominis propagandum sese viriliter ac potenter accinxit. Cum itaque omnibus ex nostro simus officio debitores, pro ipso tamen magis debemus et pro- pensius volumus esse solliciti. Unde fraternitatem vestram pre- sentibus exhortamur epistolis et exhortando mandamus, quatinus karissimo filio nostro Henrico, iuniori regi Romanorum, regis illustris Cuonradi filio, diligenter et fideliter assistatis et in his, quae ad patris sui honorem et regni statum pertinere noscuntur, ut pax per omnipotentis Dei gratiam in populis sibi subiectis integra conservetur, opem ei et consilium, quando vestrum auxi- lium postulaverit, inpendatis. Nolumus siquidem, ut sub pro- tectione beati Petri in patris sui absentia aliquatenus honoris sui detrimentum vel defectum incurrat. Data Remis Kalendis Aprilis.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 76, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/523fdb74-e254-47ba-ab9b-4fb32f0de78e/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success