Monumenta Corbeiensia, Nr. 326, S. 484
et Hermannum comitem sibi satisfacere iubeat. (M. 240.)
1151 Inclito triumphatori et magnifico domino suo C(onrado) Dei
gratia Romanorum imperatori augusto frater W(ibaldus) eadem
gratia id, quod est in aecclesia catholica, salutem in eo, qui dat
salutem regibus1.
Licet extra fines Saxonum longiuscule simus positi et cre-
bris eorum colloquiis interesse non possimus, tamen cum omni
studio et instantia sollicite inquirimus, ne forte adversus vestram
quietem aliquid quoquo modo agatur. De quibus omnibus licet
capellanus vester Herebertus, qui nuper totam terram peragravit
et universa subtiliter perquisivit, vestram possit plenius submo-
nere prudentiam; tamen vestrae celsitudini breviter suggerimus,
quod nichil omnino sentire potuimus, quod vestram debeat magna-
nimitatem commovere. Non deerunt tamen aliqui, qui sub specie,
firmioris fidei, sub colore propensioris karitatis, quaedam horri-
bilia et grandia vestrae sapientiae proponant, ut hoc tamquam
piae sollicitudinis et premonitionis titulo emolumentum a vobis
accipiant. Set ingens illa prudentia, quae ab omnium bonorum
largitore vobis habundantius collata est, omnia probabit et quod
bonum est tenebit*. Nulli vero assensum prebeat vestra maiestas
dehortanti, quod ad colloquium apud Cranaha* non veniatis;
quoniam principum vestrorum animi fatigarentur, et quandam
1. Ps. 143,10. 2. 1 Thessal. 5, 21. 3. Kronach, a Bamberga inter septemtriones et orientem.
WIBALDI EPISTOLAE 339. 340. 469
argutae coniecturae materiam sumerent, quod eos suspectos ha- 1151 beretis, quos tociens vocatos videre non velletis. Veniatis autem, sicuti dominum et imperatorem decet, maxime cum colloquium breve futurum sit; et, si cuius fides claudicare putatur, ita in- staurabitis, ut, si vobiscum in veritate non operatur, tamen ab inimicis vestris ei postmodum non facile credatur. Nullius autem suggestio, nullius blanditiae, nullius etiam minae vestram forti- tudinem a proposito evertant, quin illum1 hostiliter invadatis et sub pedibus vestris conculcetis, qui totum imperium vestrum replet mendaciis et in hoc non sapienter gloriatur, quod contra vos aliquid velle vel posse agere existimatur. Per fratrem Iohannem diligenter et fortiter ammonebitis comitem Heriman- num, ut nobiscum efficatius agat; ne cogamur contra voluntatem nostram alia patrocinia querere.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 326, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/92d5eeaa-f2f7-4e14-afa9-ccdb0764f774/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success