Monumenta Corbeiensia, Nr. 384, S. 550
1152 Eugenius episcopus" servus servorum Dei universo capitulo Aug'1 Magedeburgensis aecclesiae salutem et apostolicam benedictionem.
a. episeopus om. cod.
1. ep. 386 supra p. 518.
WIBALDI EPISTOLAE 401. 402. 535
Pervenit ad aures nostras, quod post electionem, quam" de 1152 persona dilecti filii nostri G(erhardi) prepositi vestri omnes, Aug' preter septem, consilio religiosorum secundum Deum fecistis, Cicensis episcopus1, neglecta sui ordinis honestate, contra iusti- ciam et constitutionem sanctorum patrum se in vestra aecclesia regio favore ingerere nisus sit; et, sicut accepimus, ab ipso prin- cipe investituram illicite suscipere minime formidavit. Quod quam pravum et indignum sit, qui zelo rectitudinis utitur, non ignorat. Quia ergo pati nec possumus nec debemus, quod libertas aecclesiae ancilletur, vigor aecclesiasticus confundatur et sancto- rum patrum constitutiones irritentur, per presentia vobis scripta mandamus atque precipimus, quatenus, si predictus episcopus in aecclesia vestra se ingerere attemptaverit, ei assistere seu favere nxdlatenus presumatis, set ab eo tamquam ab invasore penitus caveatis, scituri, quod, qui aliter presumpserit, officii sui et be- neficii procul dubio iacturam incurret. Data Signie Kal. Augusti.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 384, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/5303885b-cb77-4bc1-8313-e8e115d3964c/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success