Monumenta Corbeiensia, Nr. 345, S. 506
1152 Idem papa abbati de Lunenburch.
(lan Tuae dilectioni notum fieri volumus, quod Heinricus, quon-
dam Corbeiensis abbas, ad nostram presentiam veniens humiliter postulavit, ut ipsum in suo restitueremus officio. Quod quia rationi consentaneum minime videbatur et quantitas culpae ipsius pene huius allevatione videbatur indigna, nullam omnino resti- tutionem de ipso nos fecisse cognoscas. Insinuatum est siquidem nobis, quod temerario ausu contra depositionis sententiam, quae a bonae memoriae Thoma presbitero cardinali, tunc apostolicae sedis legato, in eum prolata esse dinoscitur, contraire presumat. Quod quam rationi contrarium et a sanctorum patrum institu- tionibus penitus sit alienum, qui zelo rectitudinis utitur, penitus non ignorat. Quia igitur ad apostolatus nostri officium spectat, errata corrigere et tam nefarias presumptiones de medio extir- pare, presentium tibi auctoritate mandamus, quatinus predictum H(einricum) districte commoneas, ut a tanta presumptione de- sistat et predictae sententiae in ipsum prolatae minime contraire presumat. Si autem de reliquo Corbeiensem abbatiam vexare seu molestare temptaverit, digna ipsum ultione coherceas.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 345, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/ac43b691-5722-4ab4-8c9a-a801f3ab15de/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success