Monumenta Corbeiensia, Nr. 336, S. 501
Monumenta Corbeiensia, Nr. 336, S. 501

Leodiensi episcopo H(einrico) Gregbrius Sancti Angeli et 1152 Iac(inthus) Sanctae Mariae1 diaconi cardinales salutem. lia'
Ubi mandatum et auctoritas precedit apostolica*, securius, maxime apud amicum, scribere et preces amicas possumus et debemus interserere. Inde est, quod nos dilectioni vestrae scri- bentes accurate mandamus, amicabiliter obsecrantes, ut, cum di- lectissimus noster W(ibaldus) abbas Stabulensis in illo eventu bellice altercationis inter vos et Namucensem* multa immo in- finita per militiam vestram perdiderit et aecclesia eius in multis et magnis dampnum irrecuperabile sustinuerit, prudentia et dis- cretio vestra sic se' adversus eum per condignam recompensa- tionem gerat et habeat, quatinus alter cum altero unum et idem, quod fuit et esse competit, inseparabiliter permaneat, et post- modum ad nos verbum huius rei sine sua emendatione non redeat.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 336, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Corbeiensia/5509f43c-2398-4199-be74-34f3b3f064c8/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success