useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 184
Signature: 184

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
189. Wibaldus Petro abbati Cluniacensi significat, in synodo Leo- diensi guomodo inter ecclesias de Nameka et de Marcha decretum sit. (M. 171.) a. eam addidi. b. sequitur litura.
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 184, S. 324
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 184, S. 324

    Graphics: 
    x

    1149 Reverendob patri et domino P(etro) venerabili sanctae Clu- niacensis aecclesiae abbati frater W(ibaldus) Dei gratia id quod est" in aecclesia catholica, salutem in eo, qui mandat salutes Iacob*.

    Recognoscentes, in omnibus nos filios vestros esse et servos, tam personis monasterii vestri quam rebus in omni negotio as- sistere consuevimus et, tanquam una de Cluniacensibus personis, cum veritate et iusticia res Cluniacenses pro nostra facultate de- fensare. Set de lite, quae fuit inter aecclesiam de Nameka et

    a. cxhuimus c. b. Rcverdo r. c. est om. c.

    1. sc. superiorem epistolam 187. 2. Ps. 43, 5.

    WIBALDI EPISTOLA 189. 309

    aecclesiam de Marcha, aliter, quam se rei veritas habet, ad vos 1149 perlatum fuisse et vobis persuasum intelleximus. Propter quod verum ordinem vobis per nos breviter intimandum esse credidimus, ne vestrae religionis splendor ignotae et minus constantis causae defensione aliquod nubilum pateretur. Prepositus canonicorum ecclesiae beati Bartholomei apostoli1 conquestus est in synodo Leodii*, quendam liberum hominem nomine Berengerum in pos- sessionem sui iuris irruisse, videlicet in partem quandam deci- mationis aecclesie de Marcha, et eam" violenter sibi usurpasse. Respondit ille, se per vim nichil egisse, set, quoniam advocatus esset ecclesiae de Namecha et eadem decimatio ad terminum ipsius ecclesiae pertineret, se iure defensionis decimationem tu- lisse. E contra prepositus asseverabat, quod predicta decimatio • ad terminos ecclesiae de Marcha pertineret, et eam quiete pos- sedisset, donec a predicto viro absque ullo iuris ordine inter- ruptio esset illata; unde et restitui sibi cuncta in integrum po- stulabat. Auditis utrimque allegationibus, sententiam iudicii episcopus" pro more ecclesiae suae assessores interrogavit. Diu inter eos disputatum est, utrum restitui oporteret. Set nos, plurimum aequitatem cum iure considerantes et veritatem cum iudicio diligentes, hortabamur, ut, omisso restitutionis titulo, a circummanentibus de terminis et possessoribus cum quiete ex- presse quereretur. Probata est ab omnibus prolata sententia, quae agendi cavillationem penitus excludebat. Venerunt itaque ab utraque parte circummanentes, natu maiores, et prestitis de veritate dicenda sacramentis, per certos limites de utraque pos- sessione ceperunt discernere. Fundus curtis de Namecha exten- ditur usque prope villam Marcham. Et idem advocatus ecclesiae de Namecha asseverabat, decimationem eiusdem terrae prefatae ecclesiae iure antiquo pertinere, set quendam presbiterum de Namecha antiquis temporibus cuidam sacerdoti de Marcha tra- didisse pro eo, quodb quorundam parrochianorum suorum, qui

    a. eam addidi. b. sequitur litura.

    1. Leodiensis. 2. quae medio anno 1149 celebrata esse videtur. 3. Leodiensis, Heinricus II.

    310 WIBALDI EPISTOLAE 189. 190.

    1149 ei viciniores erant, curam gereret. E contrario illi de Marcha asserebant, quod eandem decimationem inconcusse sine contro- versia bona fide possedissent, non iure mutui neque commodati, set proprietario et perseveranti longe ultra spacium triginta et unius annorum; quod idoneis testibus se probaturos promittebant. Relata est controversia ad synodum, et absque ullius personae reclamatione concordi sententia iudicatum est: quod, si prepositus ecclesiae sancti Bartholomei, qui possessor ab utraque parte co- gnoscebatur, licet ab altera male fidei possessor diceretur, legi- timis testibus, qui per aetatem et intelligentiam de prescriptione temporis certum ferrent iudicium, probare posset, se quiete et canonice possedisse, magis ei probatio incumberet, quam ei, qui recenter in eandem possessionem irruisse non dubitabatur. Que sententia plus illis de Nameka quam illis de Marcha complacuit. Haec sunt, quae super hac causa et vidimus et audivimus; et ideo non possumus ea non loqui.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.