Monumenta Corbeiensia, Nr. 29, S. 126
1147 Reverendo patri ac preceptori suo R(einhardo) Renechusensi abbati suus auditor Wibaldus, quicquid est in aecclesia catholica, per adeptam cordis mundiciam videre Deum deorum in Syon.
Quanto caritatis studio actionum nostrarum litteras1, vide- licet quarundam molestarum, omnium vero laboriosarum, per- legeritis, tenor epistolae vestrae declarat; in qua, comprehensis breviter omnium rerum capitulis, et de adversitatibus paterna compassione indoluistis et ad commendationem nostrae personae cum aliis nos defendentibus vestrae quoque laudationis titulum apposuistis. Set ut vestrae sanctitati verum simpliciter con- fiteamur, Deo sic res humanas moderante, qui nos perseque- bantur, divinae iniuriae cultores erant; et quamvis pro mala intentione sempiternum ve mererentur, tamen iustissimi Dei nostri virga efant et baculus furoris eius. Ipsi autem nescierunt; et miro perversitatis modo adversum nos certatum est. Defi- cientibus siquidem adversariis in causa et omni veritatis firma- mento destitutis, unum erat conceptae dolositatis refugium, ut nos conviciis et obprobriis lacerarent, quos ratione superare non poterant, et malignis verbis famam nostram contaminando prius auditorum animos contra nos exacerbarent, quam in eorum cor- dibus rerum veritas posset convalescere. Set porrexit Christus pro se laboranti clementissimam dexteram et dedit cum tempta- tione proventum, ut possemus sustinere. Hii vero, qui nos tue- bantur, equitate causae delectati, in nostra conversatione et moribus fallebantur, credentes, tam necessarium tam arduum negotium a persona exilis et contractae vitae non potuisse as- sumi. Set columbina simplicitate nobis congratulamini, quod labores nostri in catholica aecclesia geminati sunt* et ultra virium nostrarum facultatem aucti, et quod ad gentem, quam ignorabamus, venimus, ubi orationum vestrarum tantum egemus presidio, quanto et sollicitudinis anxietas est cumulatior et tem- 1. Cf. ep. 31. 2. suscepta abbatia Corbeiensi.
WIBALDI EPISTOLAE 32. 33. 111
poris ac morum qualitas periculosior. Cum occupationibus nostris 1147 explicandis tota dies non sufficiat, haec vestrae sinceritati una post matntinas vigilias lucubratiuncula propria manu exaravimus, multum supplicantes, ut, sicnt de vestra pietate confidimus, orare pro nobis dignemini. Valete.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 29, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/b4f7518d-becf-47a9-a880-f372cb57390c/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success