useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 85
Signature: 85

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
91. Wibaldus Baldricum magistrum salutaribus praeceptis ad- iuvat. (M. 75.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 85, S. 180
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 85, S. 180

    Graphics: 
    x

    1148 Frater Wibaldus Dei gratia id quod est in catholica aec- clesia dilecto fratri et amico suo Baldrico magistro* benedictio- nem et vitam usque in seculum.

    Expediti tandem ab his occupationibus maximis, quae nos, ut ipse nosti, ultro citroque inplicitos diu tenuerunt, posse ce- pimus aliquando amicos nostros salutare et aliquid tenerioris affectus depulso animi angore exhibere. Salutantes igitur tuam industriam, paterno et intimo affectu rogamus et exhortamur in Domino, ut illud tuum nobile et acutissimum ingenium, quod tibi prestante Deo a natura insitum est et optimis artibus in iuventute tua sublimiter excultum, torpere per otium non sinas; ne honos, qui tibi quasi quidam laboris fructus ob scientiae

    a. tuis et addidi.

    1. 1148 c. Apr. 2. qui scripsit Gesta Alberonis archiepiscopi Tre- verenais (Monum. Germ. SS. VIII. 243 sq.).

    WIBALDl EPISTOLAE 91. 92. 165

    claritudinem collatus est, optimis disciplinis tuis quendam ob- 1148 scuritatis situm inferre prevaleat. Sane et acumen ingenii et facundiae gloriam et adeptas dignitates humilitate quasi quodam gemmarum splendore ornabis, et memineris, honores eisdem artibus esse servandos, quibus eos es assecutus. Fortunatum enim, ut seculariter dicamus, esse potuit, quod ascendisti; sed regere te ipsum in alto, equidem industriae est. Presentia tua tuis auditoribus disciplina sit; raro siquidem castigabis, si as- siduus fueris. Plus habet locus tuus quam docendi officium; nam et censoriam exhibere debes severitatem, quoniam et cor- rigendis moribus prefectum te esse noveris. Quae disciplina et exercitatio omnibus est subtilior et in fructu cunctis propen- sior. Scienti pauca sufficiant, non ut doctorem doceamus, set ne officium pretereamus.

    92. Corbeienses Wibaldum rogant, ut initam Corbeiensis Stabu- lensisque coenobiorum fraternitatem litteris confirmet et utrius- que monasterii patronum utrimque coli iubeat. (M. 76.) Dilecto patri ac domino suo Wibaldo Dei gratia venerabili 1148 Corbeiensi abbati E. prior totaque congregatio filiorum suorum, Deo in eodem monasterio sub eius regimine famulantium, quic- quid" valent sedula oratione et debita tam dilecto patri dilectione.

    Multum quidem egre sustinemus tam diuturnam vestri ab- sentiam, nisi quod pro incremento ecclesiae nostrae vos scimus in hac absentia laborare; ad quem etiam laborem viriliter suf- ferendum vos, in quantum presumimus, exhortamur et com- monemus et, ut bono fine terminetur, misericordiam Dei iugiter exoramus. Ceterum gratias agimus vestrae paternitati, quod inter duos parietes, ut eos in unam societatem coniungeretis, tanquam prudens imitator veri illius angularis lapidis1 medius sedistis, et diu desideratam nobis karissimorum fratrum com- munionem et optabilem in Christo adunationem ad effectum perduxistis*. Consummato ergo operi extremam manum adhuc

    a. qqc c.

    1. Ephes. 2, 20. 2. V. supra p. 128 n. 4.

    166 WIBALDI EPISTOLAB 92. 93.

    1148 inponetis, ut videlicet vestro privilegio, quae in hac memorabili duarum aecclesiarum coniunctione vestra permissione utrimque scripta vel facta sunt, ad perpetuam successorum nostrorum memoriam confirmetis et hoc testimonium in utraque aecclesia diligenter, sicut rem dignam memoria, conservari precipia- tis. Nichilominus quoque rogamus, ut, quoniam ad laudem Dei et ad remedium animarum nostrarum hanc coniunctionem fieri postulavimus, sanctis etiam patronis utriusque ecclesiae alterutrum" dignos honores inpendi constituatis, quatinus, qui in utraque aecclesia oramus pro invicem ut salvemur, iunctis utrim- que patrociniis ad consequendam salutem quam querimus ad- iuvemur. Placeat ergo vobis, ut ob recordationem posteritatis signum aliquod et memoriale in festivitate utriusque patroni de possessionibus utriusque ecclesiae statuatis et hoc studio pie- tatis tam vestram quam patronorum memoriam apud subditos vestros perpetuam faciatis.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.