Monumenta Corbeiensia, Nr. 108, S. 205
(M. 71.)
Decano, preposito et caeteris in Christo dilectis fratribus, 1148 liberis ac ministerialibus Fuldensis ecclesiae Wibaldus Dei gratia Sept Corbeiensis ecclesiae famulus benedictionem et vitam usque in seculum.
Quantum doloris, quantum timoris, quantum sollicitudinis geramus pro diutina fatigatione et frequenti iactura vestrae tam
a. exemplam addidi.
1. ep. 115 infra. 2. ep. 85 supra p. 158, datam 1148 Apr. 8, quam quidem die 10 Septembris demum se accepisse, testatur Wibaldus in ep. 138 infra. 3. Roggerus. 4. V. ep. 114 supra.
190 WIBALDI EPISTOLAE 115. 116.
1148 nominatae, tam famosae et aliquando tam honestae aecclesiae, Sept mallemus presentes, si temporis articulus permitteret, apud vos deplorare quam absentes scriptis significare. Quoniam vero iam ex antiquo omnium vestrum honestatem plurimum semper di- leximus, in tribulatione quam in presentiarum vobis incumbere perspeximus, nostram quoque consolationem, si qua potest esse, et commonitorium, quod vobis presentes dare nequimus, per apices nostros vestrae dilectioni devote subministramus. Summa igitur nostrae commonitionis haec est: ut si — quemadmodum iutelleximus adhuc constituti apud domnum papam — electum vestrum1 habere non potestis, ad concordiam et unanimitatem quantocius redeatis, et sicut diligitis honorem vestrum et pacem ecclesiae vestrae, concordes et unanimes redeatis, scientes, quod non mentitur qui dixit: Omne regnum in se ipsum divisum de- solabitur". Et si quidem habere potestis inter vos quem eligatis, non differatis; si autem aliunde, et hoc acceleretis. Sub dila- tione enim aliquae inportunitates suboriri poterunt. Nos autem de consilio nostro vobis inparati non erimus.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 108, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/9660ed20-6a5d-4ece-bf86-4518e3871724/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success