Monumenta Corbeiensia, Nr. 249, S. 400
1150 Reverendo patri suo et domino H(artwico) sanctae Bremensis aecclesiae venerabili archiepiscopo frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, exiguas orationes et devota servitia.
Gratum nobis valde est et dulce, quod monasterium nostrum intrare et fratres nostros visitare" et consolari nostrasque man- siones, quas pro hoc ipso cariores habemus, ingredi, ac nostrum studium benigno preconio laudare dignata est vestra sublimitas. Set hoc nobis gratissimum et omnino cordi est, quod ad easdem edes vos velle venire et longiorem inibi habitationem facere atque armarii nostri non solum volumina set etiam scedulas evertere et perscrutari promisistis. Utinam vivamus, utinam videamus, utinam pace quiete et ocio frui valeamus, et in his studiis nos invicem exercere exacuere et aut doceri vel docere possimus. Quae vita tanto esset beatior, quanto esset ad videndum et pro- merendum Deum propinquior et ab huius mundi cenulenta vora- gine remotior. Venite igitur et pascite animam vestram, hono- rate sacerdotium, instruite clerum, firmate ordinem, propagate
a. visitari cod.
1. Arnoldi.
WIBALDI EPISTOLAE 259. 260. 385
sacramentum. Set haec actenus. De colloquio episcoporum, 1150 quod apud Mindam habere decreveratis, cui etiam nos propter privata negocia interesse, vestra benignitate freti, disposueramus, utrum futurum sit necne, incerti sumus", pro eo quod domnum Pathelburnensem1 et Monasteriensem* non venturos illuc fore pro certo cognovimus. Causas equidem et intentionem conve- niendi ex parte audivimus; et plurimum in Domino laetamur, quod ignis, quem Iesus misit in terram* et voluit ut arderet, in pectore vestro vehementer accensus est. Set timemus et ti- mendo dolemus, quod industriam vestram et animi fervorem pre- sentia tempora non ferant, pro eo quod utb apostolus dicit: Omnes querunt quae sua sunt, non quae Iesu Christi*. Quodsi ignis, qui in corde vestro ardet, emicare ceperit et splendorem ac scintillas" emittere, veremur, ne verius quam Elyas dicere pos- sitis: Relictus sum solus5. Proinde per presentem nuncium et per litteras vestras de omni voluntate vestra super hac re cer- tificari desideramus. De abbate Herseveldensi", qui apud nos est, vestrum beneplacitum intelligere optamus; quoniam non so- lum nond habere et tenere, set nec etiam diligere aliquem volu- mus, qui vos et vestra ullo incommodi genere perturbet. Mo- nete amicum vestrum comitem H(ermannum) diligenter et fa- miliariter, ut ipse ad depellendas iniurias nostras, sicut a domno rege in mandatis accepit, efficacius intendat; quoniam et captivi nostri adhuc in vinculis tenentur et malefactores nostri in castro suo morantur.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 249, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/5c2c2b84-d530-418c-94e3-5c38e9513b96/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success