Monumenta Corbeiensia, Nr. 120, S. 221
Frater W(ibaldus) Dei gratia id quod est karissimo in 1148 Christo filio suo H. benedictionem.
Scribimus tibi en altera vice, et studium tuum excitamus et responsionem sollicitamus et vicissitudinem flagitamus. Verum quod nec calami nec atramenti responsione nunc uteris, ratio tui silentii nos edocere estimatur, quod actu et ipsa re magis loqui nobis contendis quam articularibus et vocalibus instru- mentis, iuxta illud Iohannis apostoli: Non diligamus verbo neque lingua, set opere et veritate1. Siquidem quod in domo Domini ad salntem animarum, ad refrigerium et valitudinem corporum edificare inchoavimus, tu perficis, inperfecta consummas, ne- glecta ornas, dissipata resarcis, dispersa congregas et congre- gata conservas. Benedictus tu, fili mi, a Domino, qui patrem tuum honoras, qui preceptorem tuum diligis, qui eruditorem tuum foves, nutritorem amplecteris. Legem implesti, monaste- rium tuum auxisti, aecclesiam Dei decorasti. Scribe tamen no- bis stilo hominis* cum calamo operis. Molles auriculas habent domini, habent divites, adulatione capiuntur. Set sicut illa a tuis sanctis moribus longe exulat et prorsus extranea est, ita nos non eam amplectimur, set amicorum nostrorum visitatio et scripturae dulcis confabulatio pro patria nobis est, consolatio nobis est, munimentum nobis est. Scribe igitur, ut preteritae cessationis veniam capias, ut laus tua nunquam deficiat ob ore nostro, ut respondeamus tibi etsi non diserte tamen affectuose. Provocet te nostrum exemplum, incitet imitatio, accendat solli- citudo. Tantis et tam amaris occupationibus distracti, animum colligimus, manu propria scribimus; et tu iuvenis et expeditus cessas. Set in opere, quod tibi scribendum et etiam dictan- dum iniunximus, volumus te intentam dare operam, ut de in- genio tuo perhennem fructum capiamus, sicut in opere manuum non mediocriter gaudemus. 1. 1 Ioh. 3,18. 2. Isai. 8,1.
20G WIBALDI EPISTOLAE 128. 129.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 120, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/2572c1ea-a59e-4765-bf0a-8b5bfcf35dfd/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success