Monumenta Corbeiensia, Nr. 266, S. 418
1150 C(onradus) Dei gratia Romanorum rex W(ibaldo) Corbeiensi "abbati gratiam suam et omne bonum.
B. te addidi. b. providens cod.
1. Iul. 15. 2. V. ep. 268 supra p. 396. 3. Act. 9, 5.
WIBALDI EPISTOLAE 276. 277. 403
Postquam a nobis recessisti, fideles nostri de curia Romana 1150 sepius nos tum" per scripta tum' per privata consilia sua com- n 0 81 monuerunt, ut nuncios nostros ad domnum papam et in Urbem pro regni negociis ordinandis dirigamus. Domnus quoque papa in litteris suis1, quas novissime ad nos transmisit, asserit, se nun- cios principales, quemadmodum altera iam vice in litteris nostris promisimus, expectare, qui inter nos et ipsum de provectibus aecclesiae et regni promovendis efficaci consilio proficiant. Quo- niam vero virtus tua in negociis aecclesiae et regni exercita enituit et de tuo circa nos sinceritatis affectu certi sumus, regni utilitas poscit et nostra voluntas ordinavit, ut nostrae dilectionis obtentu una cum cancellario nostro* legationis huius laborem assumas. Rogamus igitur obnixe, ut in nativitate sanctae Ma- riae* ita preparatus Nurenberc venias, ut in legatione illa pera- genda procedas. De iniuria vero, ab Mindense episcopo' et Thoderico de Rikelinge tibi illata, quid fecerimus, H(eripertus) capellanus noster plenius tibi referet.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 266, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/5d0af670-791d-4c1c-8cb7-ee0c2c07b42b/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success