useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 209
Signature: 209

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
214. Senatus populusque Romanus Conradum regem, ut Romam veniat, hortantur. Declamant contra dominationem papa- lem. De foedere papae et Rogerii regis Siciliae. Legatos suos commendant1. (M. 211.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 209, S. 348
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 209, S. 348

    Graphics: 
    x

    1149 Excellentissimo atque preclaro Urbis et orbis totius domino Con(rado) Dei gratia Romanorum regi semper augusto senatus populusque Romanus salutem et Romani imperii felicem et in- clitam gubernationem.

    Regali excellentiae per plurima iam scripta nostra facta et negotia diligenter exposuimus, quomodo in vestra fidelitate per- maneamus ac pro vestra imperiali corona exaltanda et omni- modo augenda cotidie decertamus. Ad que quia regalis industria, ut postulavimus, rescribere dignata non fuit, plane tanquam filii et fideles de domino et patre satis miramur. Nos enim, quic- quid agimus, pro vestra fidelitate et honore facimus. Et quidem, regnum et imperium Romanum vestro a Deo regimini concessum exaltare atque amplificare cupientes, in eum statum, quo fuit tempore Constantini et Iustiniani qui totum orbem vigore sena- tus et populi Romani suis tenuerunt manibus, reducere, senatu pro his omnibus Dei gratia restituto, et eis, qui vestro imperio semper rebelles erant quique tantum honorem Romano imperio

    a. possit c.

    1. Haec epistola legitur etiam ap. Ottonem Frising. Gesta Friderici, L c. 28.

    WIBALDI EPISTOLA 214. 333

    subripuerant, magna ex parte conculcatis, quatinus ea, que cae- 1149 sari et imperatori pertinent, per omnia et in omnibus obtineatis, vehementer atque unanimiter satagimus atque studemus. Et ob huius rei effectum bonum principium ac fundamentum fecimus.

    Nam pacem et iusticiam omnibus eam volentibus observa- mus; fortitudines, id est turres et domos potentum Urbis, qui vestro imperio una cum Siculo et papa resistere parabant, ce,pi- mus, et quasdam in vestra fidelitate tenemus, quasdam vero sub- vertentes solo coaequavimus. Set pro his omnibus, que pro vestrae dilectionis fidelitate facimus, papa, Fraiapanes et filii Petri Leonis, homines et amici Siculi, — excepto Iordano, nostro in vestra fidelitate vexillifero et adiutore — Tolomeus quoque et alii plures undique nos impugnant, ne libere, ut decet, imperialem regio capiti valeamus imponere coronam. At nos, quoniam amanti nullus labor gravis est, licet inde plurima dampna sus- tineamus, pro vestro amore et honore gratanter patimur. Sci- mus namque, nos a vobis proinde premium sicut a patre acce- pturos vosque in eos sicut in imperii hostes vindictam daturos.

    Cum tanta igitur nostra in vobis fidelitas sit, tantaque pro vobis sustineamus, precamur, ne spes ista nobis deficiat, neu regia dignitas nos, vestros fideles et filios, despiciat, neque, si in regalibus auribus aura sinistra de senatu et nobis flaverit, in eam intendat aut respiciat; quia, qui de nobis vestrae altitudini mala suggerunt, de vestra et nostra, quod absit, dissensione laetari volunt, et utrosque, ut soliti sunt, callide opprimere moliuntur. Set circa haec, ne fiant, regalis prudentia, ut decet, sollicita sit et provida; reminiscaturque vestra sollertia, quot et quanta mala papalis curia et dicti quondam cives nostri imperatoribus, qui fuerunt ante vos, fecerint; et nunc deteriora vobis cum Siculo facere temptaverunt. Set nos Christi gratia in vestra fidelitate viriliter eis resistimus, ac plures ex illis ab Urbe sicut pessimos hostes imperii, ut sunt, pepulimus. Appropinquet itaque nobis imperialis celeriter vigor, quoniam, quicquid vultis, in Urbe ob- tinere poteritis, et ut breviter ac succincte loquamur, potenter in Urbe, que caput mundi est, ut optamus, habitare, toti Italiae

    334 WIBALDI EPISTOLAE 214. 215.

    1149 ac regno Teutonico, omni clericorum remoto obstaculo, liberius et melius quam omnes fere antecessores vestri dominari valebitis. Sine mora ergo precamur ut veniatis; et interim de statu vestro, quem semper desideramus salubrem et prosperum, et de his omnibus, regalibus litteris aut nunciis nos laetificare dignemini. Sumus enim per omnia vestrae voluntati obtemperare semper parati.

    Sciatis preterea, quod pontem Milvium extra Urbem parum longe, per tempora multa pro imperatorum contrario de- structum, nos, ut exercitus vester per eum transire queat et ne Petri Leonis per castellum Sancti Angeli vobis nocere pos- sint, ut statuerant cum papa et Siculo, magno conamine restau- ramus; et in parvi temporis spacio muro fortissimo et silicibus, iuvaute Deo, complebitur. Concordiam autem inter Siculum et papam huiusmodi esse accepimus: Papa concessit Siculo virgam et anulum, dalmaticam et mitram atque sandalia, et ne ullum mittat in terram suam legatum, nisi quem Siculus petierit; et Siculus dedit ei multam pecuniam pro detrimento vestro et Ro- mani imperii, quod Dei gratia vestrum existit. Haec omnia sollicite vestra animadvertat, optime rex, prudentia.

    Rex valeat; quicquid cupit, obtineat super hostes; Imperium teneat, Romae sedeat, regat orbem Princeps terrarum, ceu fecit Iustinianus; Cesaris accipiat caesar, que sunt sua presul, Ut Christus iussit, Petro solvente tributum. Nos de caetero legatos nostros precamur ut benigne recipiatis, et quod vobis dixerint credatis, quia scribere cuncta nequivimus. Sunt enim nobiles viri Guido senator, Iacobus filius Sixti pro- curatoris et Nicolaus eorum socius.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.