useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 321
Signature: 321

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
334. Wibaldus Arnoldo II electo archiepiscopo ColonienH de pacis opere gratulatur. Se cum episcopo Leodiensi conventurum esse. Itineris Romani dilationem dissuadet. Addit de legatis papalibus venturis. ln Saxoniam se circiter 24 Augusti re- versurum esse. (M. 315.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 321, S. 480
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 321, S. 480

    Graphics: 
    x

    1151 Reverentissimo patri suo et domino A(rnoldo) sanctae Colo- ''niensis ecclesiae venerabili electo frater W(ibaldus) Dei gratia id,

    quod est in aecclesia catholica, exiguas orationes et devotum

    servitium.

    Quod res vestrae prosperis successibus, Deo eas augente, provehuntur, et pax diu a bonis desiderata per vestram indu- striam, compressa latronum audatia, reformatur, duplex nobis leticiae extat materia, tum quia nostris temporibus, qui iam fere a bonisb desperavimus, haec fiunt, tum quia ab experientia vestra,

    a. sitimns c. b. sic cod.; an ab annis?

    WIBALDI EPISTOLA 334. 465

    quam a longis retro temporibus diligere et laudibus ornare stu- 1151 duimus, haec fiunt. Set positis nobis in nostra veteri nemorum solitudine1 rarius haec gaudiorum vota ad noticiam perveniunt. Eadem die, qua frater Hillinus ad nos a vobis rediens pervenit, venerunt ad nos plures de religiosis abbatibus Leodiensis episco- patus prope monasterium nostrum, orantes enixius, ut, omissa interim iniuria, quam tum a domno Leodiensi episcopo* tum a comite Namucense* et operibus et verbis gravem frequenter ac- cepimus, de pace inter ipsos componenda tractaremus. Et quia domnus episcopus in vicino erat, pollicentes tam honestis viris operam nostram, pro eodem verbo pariter episcopum convenimus. Itaque ex ipsius beneplacito dies usque in proximum sabbatum prefixa est, quando religiosi et sapientes viri de toto episcopatu conveniant et ad pacem terrae, si ita summae divinitati com- placuit, omne studium" et diligentiam adhibeant. Quia igitur rebus publicis ad presens impliciti sumus, de nostro ad vestram presentiam adventu, sicut mandastis, certum vobis in instanti responsum reddere non possumus. Super hoc autem, quod nobis vestra celsitudo notificare dignata est, - quod universali ec- clesiae vestrae consilio iter vestrum ad domnum papam hoc tempore distulistis, nichil contra niti vel obviare presumimus, cum rerum eventus eorum commoda respiciat, qui sunt senten- tiae auctores. Verumtamen, quia unusquisque in suo sensu ab- undat*, nobis, qui frequenter horribilibus periculis iactati sumus, et precipue periculis in falsis fratribus, cum de summa dignitatis obtinendae agitur, nichil satis festinari posse videtur; quoniam, cum ad ardua tenditur, non solum regressus set etiam mora non immerito formidatur. Paternae siquidem regulae et decreta sanctissimis diffinita conciliis vetant sedem metropolitanam ultra trium mensium spatium viduatam manere; quod vestram erudi- tionem plenius recognoscere non ignoramus. Preterea legati Romanae ecclesiae5 ad has partes perveniunt, causam Traie-

    a. stadium c.

    1. in monaaterio Stabulensi. 2. Heinrico. 3. Heinrico. 4. Rom. 14,5. 5. Octavianus pr. card. tit. S. Caeciliae et Iordanus pr. card. tit. S. Su- sannae. Cf. Annales Palidenses (Mon. Genn. SS. XVI, 86).

    J*rri, BibUotheoa I. 30

    466 WIBALDI EPISTOLAE 334 - 336.

    1151 ctensis electionis terminaturi; et videat aecclesia vestra, cuius c' 'vos consilium sequi condecet, qualiter in urbe vestra idem legati in hoc rerum statu suscipiantur et ad eandem litem decidendam', sicut decet Romanam et Coloniensem aecclesiam et vestrae per- sonae honorem, teneantur. Circa festum beati Bartholomei apostoli1 versus Saxoniam nos retransituros speramus. Et ubi tunc vestrae discretioni placuerit, vobis colloqui et subservire parati erimus.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.