Monumenta Corbeiensia, Nr. 331, S. 493
C(onradus) Dei gratia Romanorum rex et semper augustus 1151 consulibus, capitaneis et universo populo Pisano, tam minoribus sept."i5 quam maioribus, gratiam suam et bonam voluntatem.
Post reditum nostrum a Iherosolimitana expeditione omnem animi nostri intentionem converteramus, ut absque morae pro- lixioris interventu ad res Italiae ordinandas et pacandas ingre- deremur. Inde fuit, quod legatos excellentissimi fratris nostri Grecorum imperatoris ad universitatem vestram direximus; de fide et constantia vestra plurimum confidentes, quatinus ipsorum industria et vestra potenti virtute hostis utriusque imperii usque ad adventum nostrum sine intermissione bellicis incursibus quas- saretur. Decet itaque patriae principem, grates ac benivolentiam rependere his, qui ad tam egregium opus peragendum animo et opere inparati non fuerunt, sicut illis non immerito pena debe- tur acerbior, qui tantos rei publicae provectus demoliri tempta- verunt. Set ardentissimum nostrae voluntatis studium manus divina, quam nemo mortalium potuit evadere, inmissa coelitus infirmitate aliquamdiu repressit. Set recuperata per eundem misericordissimum Deum sospitate, transacto sacrae" pentecostes Mai. 27 festo, generalem curiam apud Ratisponam celebrantes, expeditio- iuni. nem nostram regio more versus Italiam cum magno principum favore et totius militiae alacritate indiximus. Similiter et apud
a. sacri r.
478 WD3ALDI EPISTOLAE 344. 345.
1151 Herbipolim mediante mense Septembre factum est; ita deinceps '"P*-1 jirmato mentis proposito, ut, ad omnes regni nobis a Deo con- cessi partes celerius accedentes et pace per Dei gratiam ubique firmata, sic ad Urbem et ad vos pervenire valeamus, ut tam bene merentibus premia quam rebellibus poenam rependere de- beamus. Ad huius rei evidentem noticiam adque certitudinem faciendam direximus presentes legatos nostros, viros utique illu- stres ac nobis inter principes nostros familiarissimos, Arnoldum videlicet Coloniensis aecclesiae venerabilem archiepiscopum, Wi- boldum Stabulensem et Corbeiensem abbatem, Heinricum curiae nostrae notarium, ad reverendum patrem nostrum papam Euge- nium et ad urbem Romam nec non ad ceteras urbes Italiae. Quos venientes ad urbem vestram, quae semper ab inicio in pace et in bello terra marique imperii Romani consuevit esse domicilium, honorhice, ut vestra probitas consuevit, suscipiatis; et tam de militum quam de navium numero, quas in expeditionem Siciliae ob perpetuam felicis remunerationis mercedem exhibebi- tis, per illorum noticiam nos certos efficiatis. Porro de verbo, quod de inimicorum vestrorum sempiterna humiliatione nobis per legatos nostros, scilicet Constantiensem1 et Basiliensem* episcopos, atque" marchionem de Montefarrato" suggessistis, preces vestras exauditas esse sciatis. Et quicquid super hoc predicti nuncii nostri vobis confirmaverint, nos esse observaturos non dubitetis; scien- tes, quod inimicis vestris inimici sumus et odientes vos afnigemus.
345. Conradus IIIrex Romanis legatos suos commendat. (M. 322.) 1151 Cuonradus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus Sept 15 prefecto Urbis, consulibus, capitaneis et omni populo Romano, tam minoribus quam maioribus, gratiam suam et bonam voluntatem.
Post reditum nostrum a Ierosolymitana expeditione litteras universitatis vestrae frequenter accepimus, in quibus contineba- tur, quanto fidei ac devotionis studio pro personae nostrae digni- tate provehenda et imperii Romani statu reformando indefessis
a. adquc c.
1. Hermannum. 2. Ortliebum. 3. Wilhelmum.
WIBALDI EPISTOLAE 345. 346. 479
animis decertetis. Et licet epistolarum de ulsi" tantis rebus, H&l
• post
quas perferebant, lmpares viderentur, pergratam tamen animo Sept 15 habemus vestram benivolentiam ex cepto tenoreb procedentem etc imperiali retributione honorare decrevimus. Proinde a vestra prudentia, sicut oportuit, decenter invitati, expeditionem Ytalicam et adventum nostrum ad Urbem magno cum principum nostro- rum favore et totius militie alacritate efficaciter ordinavimus, primo quidem in celebri curia Rathisbone, secundo in civitate iuni. Erbipoli; firmato deinceps proposito nostro, ut, ad ceteras regni Sept. 15 nostri partes celerius accedentes, pace per Dei misericordiam ubiqued firmata, ad" res Urbis1 et Ythaliae pacandas et firmandas sic transeamus, ut tam fidelibus gratiam quam rebellibus penam Deo adiutore retribuere valeamus. Eapropter mittimus ad uni- versitatis vestrae experientiam legatos nostros, viros utique illu- stres ac moderatos, Arnoldum videlicet nostrae curiae cancella- rium, Coloniensis aecclesiae electum archiepiscopum, et Wibaldum Corbeiensem abbatem et Heinricum notarium, imperio nostro fidelissimos ac familiarissimos, ut per eos voluntatis nostre et consilii certitudinem adiscatis. Quocirca industriae vestrae at- tente mandando committimus, quatinus eosdem legatos nostros pro noBtra reverentia et Urbis» disciplina honeste suscipiatis, et ab ipsis tamquamb ab ore nostro, que in hoc temporis1 statu agenda sunt, accipiatis, et eos honorifice et commode, quo itineris res postulat, perducatis.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 331, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/5d65014f-2da1-49d1-a952-c523858ad3d7/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success