Monumenta Corbeiensia, Nr. 436, S. 601
Adrianus episcopus servus servorum Dei dilecto filio W(ibaldo) 1157 Stabulensi abbati salutem et apostolicam benedictionem. I m 19
Devotionem illam, quam, dum presens esses, discretio tua nobis exhibuit, adtendentes, nichil aliud de persona tua, quam quod probo viro et devoto filio conveniat, arbitramur. Inde si- quidem est, quod, licet plurimi astruere moliantur, quod multa in Grecia preter eam quam de te habemus opinionem contra nos et matrem tuam sacrosanctam Romanam aecclesiam fueris ma- chinatus, nos tamen huic assertioni fidem nolumus adhibere; quoniam ea devotio, quam coram positus nobis exhibuisti, talia nos credere non permittit. Caeterum quia, ut ait quidam, sequens vita iudicat de priori, ex futuris attendimus, quid de predictis credere debeamus. Quoniam igitur circa karissimum filium nostrum F(ridericum) Romanorum imperatorem quidam esse di- cuntur, qui ad hoc modis omnibus elaborant, ut in animo eius sacrosanctae Romanae aecclesiae devotionem extinguant, dilectioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatinus iuxta prudentiam tuam pravis suggestionibus illorum obsistas, et predictum impe- ratorem in veneratione apostolicae sedis, sicut debet, moneas permanere, ita ut a bono et recto sensu nullius penitus sugge- stionibus moveatur. Ex hoc enim nosse poterimus, quid de animi
586 WIBALDI EPISTOLAE 454. 455.
1157 tui devotione sine dubitatione aliqua tenere possimus. Data La- terani 14 Kal. Februarii.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 436, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/2b454360-9d39-42e6-9bf6-28c5ccb15f76/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success