useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 25
Signature: 25

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
28. Reinhardus abbas Reinhusensis Wibaldo facto abbati Cor- beiensi gratulatur. (M. 12.) a. sed scripsi pro sive ed. b. cum bis legitar in cod.
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 25, S. 121
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 25, S. 121

    Graphics: 
    x

    tationis atque lectionis nec minus operis instantia 1146«.-

    perseverantiam suam iugiter exercuit. Quia tamen nimis fre- 1147 m' quentes tempestates mentis meae naviculam crebrius inter un- dosas et procellosas molestias iactitabant et desiderabilem tran- quillitatem ipsius vehementer conturbabant, usus consilio sicut michi v(ide)tur non inutili, remisi fratribus meis omnes mona- sterii reditus, ut ipsi per officiales suos omnia recipiant, nec ad

    manus meas o talium respiciant. Ad opus vero meum

    tantum decem solidos ex his reditibus excepi, superadditis paucis in quadam solitudine agris, quos egomet elaborare cepi. Malo enim minus habere potestatis vel quae videtur utilitatis, ut aln- plius possidere possim tranquillitatis. Set iam revertamur ad te, considerantes mirabilia Domini, quae multipliciter operatus est circa te. Enimvero cumb sepe tacitus ea mecum revolvo,

    a. sed scripsi pro sive ed. b. cum bis legitar in cod.

    106 WIBALDI EPISTOLA 28.

    1146 ex. - stupens gaudeo et gaudens stupeo, uec tamen in ipso gaudio m timore careo: gratulans equidem pro amiciciae debito super tuae personae tam multiplici et — ut verum fatear, quia modo non abbati set Wiboldo meo loquor — nimis inopinata aliquando sublimatione; set metuo ne, quod humanum est, tuus animus non nulla sublevetur elatione. Set tu, mi doctus a propheta, quid retribuas Domino pro omnibus quae retribuit tibi1? Cali- cem salutaris accipe, et nomen Domini invocato*. Quantoque magnus es, quantum res patitur, humilia te in omnibus*. No- men, inquam, Domini invoca, rogitans et supplicans, ut illorum numero non asscribaris, de quibus terribiliter scriptum est: Deiecisti eos, dum allevarentur*. Timendum tibi, dilectissime, videtur ne, quod absit, bona recipias in vita tua minusque re- servetur in vita futura. Itaque terribilem in consiliis super filios hominum* Deum semper attende et, ut eius consilium tibi fiat salutiferum, quibuscunque studiis valeas, ipsius gratiam tibi con- ciliare iugiter intende. Set quid agimus, anima? cui loquimur? docto an indocto? Illi quidem loquimur, quem aliquando docui- mus; set unde valde gratulamur, in nonnullis eum nos preces- sisse cognovimus, quem discipulum aliquando habuimus. Vehe- mentia tamen affectus nos aliquatenus insipientes reddidit, quae tales admonitiunculas velut ad minus sapientem, quasi plus sa- peremus, edidit. Non sic utique quis estimet, quod docere velim doctiorem quasi minus doctum; set celare non possum cordis affectum. Iam nunc tamen ista sufficiant, donec videamus, quatinus ipsa proficiant. Quia enim Deus omnipotens iudicio suo, quod ipse novit, tuam viciniam" michi prestitit, nunc lit- teris nunc ipsa corporali presentia, si tamen tibi placuerit, se- pius te visitare non pigritabor, quin tua iocunditate, qua iam diutissime fraudatus fui, coniocundabor. Vale.

    1. Ps. 115, 12. 2. Ps. 115, 13. 3. Eccli. 3, 20. 4. Ps. 72, 18. 5. Ps. 65, 5. 6. Reinhusen enim modico tantum intervallo distat a Cor- beia; nec dubitandum est, quin haec epistola ad Wibaldum factum abba- tem Corbeiensem, posteaquam Corbeiam die 18 Dec. 1146 devenerit, sit missa.

    WIBALDI EPISTOLAE 29. 30. 107

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.