Monumenta Corbeiensia, Nr. 100, S. 199
Domno Wibaldo Dei gratia dilectissimo ac reverentissimo 1148 Stabulensi abbati humilis' Sanctae Mariae Sanctique Lamberti con- ventus salutem et dulcissimae matris suae debitam compassionem.
Paucis prudentiae et discretioni vestrae presenti scripto lo- quemur; paucis quidem vocum quantitate, set multis et magnis significatione. Novum immo vipereum quiddam, diu apud nos ex adipe iniquitatis et radice elationis conceptum, nunc oriri nititur, tempus sibi putans occurrisse oportunum. Oportunum quidem erit, si non sit qui resistat, qui adiuvet, quod absit. Super quo pia et semper in bonum omnibus omnia facta mater Leodiensisb ecclesia speciale consilium vestrum non solum iure communi requirit, set exigit quodam quasi speciali debito di- lectionis, fiduciae et familiaritatis. Unanimiter igitur rogamus vos, quatinus tercia feria proxime imminentis ebdomadae Leodiir capitulo nostro interesse dignemini. Valete.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 100, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/30f22a83-56d0-44c4-aa5d-4b6c05444ec1/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success