useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 162
Signature: 162

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
167. Wibaldus ad Manegoldi canonici Paderbornensis blanditias rescribit. (M. 147.) Argutias et sophisticas conclusiunculas, quas Gualidicas a Gualone quodam vocant, nec exercebis superbe nec contemnes penitus. Haec huiusmodi sunt: Quod non perdidisti, habes; cor- nua autem non perdidisti, cornua ergo habes; item: Mus sillaba est; mus autem caseum rodit; sillaba ergo caseum rodit; et controversim acutior illa collectio: Mus sillaba est; sillaba autem caseum non rodit; mus ergo caseum non rodit.
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 162, S. 292
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 162, S. 292

    Graphics: 
    x

    1149 Wibaldus Dei gratia Corbeiensis aecclesiae procurator dilecto fratri et amico suo M(anegoldo)', maioris aecclesiae in Pather- burna canonico et scolae magistro, legere" ut intelligat, intelligere ut sapiat, sapere ut provideat, providere ut vivat.

    Delectatus sum, frater, litteris tuis, non quia me laudas, set quod te studere intelligo; non quia me effers preconiis, set quia me diligis. Nulla enim laudatio sine amore fieri potest;

    a. quam c. b. Id 0. c. Et c. d. Rex c. e. Per c. f. in margine alia manu s. XII. scriptum est Manegoldo. g. lege c.

    1. sc. mundus. 2. Decem honnn versunm principiis Manegoldi nomen formari liquet.

    WTBALDI EPISTOLA 167. 277

    nam yronia, et quicquid intorte vel oblique dicitur, laudatio non 1149 est. Originem suam a fonte amoris laudatio habet; inde est, quod etiam viciis amicorum plerumque delectamur. Discipuli magistrorum sentencias tuentur, non quia verae sunt, set quod auctores amant; scola adversus scolam debachatur, odio vel amore magistrorum; et clamore defendunt, quod ratione non possunt. Beatus Augustinus dicit: Qui nos diligunt, querunt, quae bona de nobis laudent; qui nos non diligunt, querunt, quae mala de nobis loquantur. Ita verum est, quod probatio dilectio- nis exhibitio est operis; est enim laudatio quoddam opus. Non igitur, quia a te sum laudatus, presertim in re falsa, quoniam laudis tuae titulos in me nec sentio nec recognosco, rescribere indoli tuae temptavi; set, ut dilectionem fortius inflammarem et studia in te accenderem, furatus sum publicis actionibus noctur- nas horas, in quibus tibi responderem. Contra morem meum facio, ut singulari numero loquar, qui cum monachis nostris pluraliter dicere consuevimus1; set scribo scolastico et philoso- phiae vias ingredienti, qui de ipsis studiorum suorum penetralibus laudationis meae ornamenta depromsit.

    Set quid loquar vel quid ammonebo, cum dici nichil possit, quin iam dictum siet? Negat Cicero, si duplicetur sibi etas, habiturum se tempus, quo legat liricos, eodem loco dialecticos. Putas fortassis dictum, quia vir gravis et serius et philosophiae disciplinis explanandis deditus haec tamquam levia et inepta proiecerit. Set libri eius non solum sententiis set et verbis ipsorum referti sunt. Tanta ante ipsum conscripserant poetae, tragici, comici, lirici, dialectici ac sophistae, ut taceam de phi- losophia et liberalium artium preceptoribus; rusticas quoque res, agriculturam videlicet et architectonicam, suo iam tempore non pauci in libris ediderant. Quanti sua aetate et post illum fuere philosophi et poetae! Lege Tranquillum, lege Cornelium Nepo- tem et alios quosdam gentiles de viris illustribus; tanta esse scripta intelliges, quae vix a quoquam studiosissimo legi pos- sint. Ad nostros veniam christianae religionis philosophos.

    1. Cf. ep. 150 supra p. 250. 251.

    278 WIBALDI EPISTOLA 167.

    1149 Inspice aecclesiasticam hystoriam Eusebii et aliam ecclesiasticam, quae vocatur Tripertita; revolve libros Ieronimi" presbiteri, Ysi- dori episcopi, Gennadii abbatis de viris illustribus, et videbis, quos duces habuerit aecclesia post apostolos, et intelliges, quod omnia, que dici possunt, ab illis summis philosophis preoccupata sunt, ut nichil iam possit dici novum. Ne errandi quidem locus relictus est novus. Erratum est a multis, et errores ipsorum a melioribus redarguti et confutati sunt. Illi ipsi, qui ob igno- miniosam gloriam heretici contendunt fieri, non nova inveniunt, set vetera replicant, et superfluas verborum novitates, quas apo- stolus devitandas precipit1, quae multorum sunt correctione an- tiquatae, tamquam propria ratiocinacione inventas in contentionem adducunt. Quid loquar de caeteris viris doctissimis, qui post predictos in aecclesia Dei scribendo et disserendo preclara in- genii sui monimenta reliquerunt? Bedam dico et Ambrosium Aupertum*, Heimonem*, Rabanum, Iohannem Scottum et multos preterea, quorum opera legimus; nec non illos, quos vidimus: Anselmum Laudunensem*, Wilhelmum Parisiensem5, Albricum Remensem", Hugonem Parisiensem7 et alios plurimos, quorum doctrina et scriptis mundus impletus est; quos nos, desidiae et avariciae dediti, sub ceca oblivionis nocte latere sinimus, nullo' ipsos vel eorum opera illustrantes eloquio. Num igitur ad te scribens, nova possum cudere? Nequaquam. Erit tamen aliquid; quoniam, si de veterum fuerint decerpta pomeriis, nova vide- buntur alibi insita; et in eo nova erunt, quod tibi scripta sunt, cui antea scripta non sunt.

    a. Ieromini c.

    1. 1 Timoth. 6, 24. 2. de Ambrosio Autperto cf. Hist liter. IV. 141. 3. episcopum Halberstatensem (840—853), de quo v. Bahr Gesch. der Rom. Liter. im Karol. Zeitalter p. 408. 4. Anselmus decanus Laudunensis, qui theologiam Lauduni profcssus ab ineunte saeculo XII, obiit 15 Iulii 1117. V. Auctarium Laudunense, Mon. Germ. SS. VI. 445. Cf. Hist. liter. X. 170 sq. 5. Wilhelmus de Campellis, archidiaconus Parisiensis, qui a. 1113 factus episcopus Catalaunensis, obiit d. 18 Ian. 1121. V. Simeon. Dunelm. ap. Twys- den Hist. Angl. SS. 243. 6. qui Remis fuit usque ad a. 1136, quo qui- dem anno factus archiepiscopus Bituricensis, obiit a. 1141. V. Hist. liter. XII. 72 sq. 7. abbas de S. Victore Parisiensis, qui obiit d. 11 Febr. 1141; de quo v. Hist. liter. XH. 1 sq.

    WTBALDI EPISTOLA 167. 279

    Nunc itaque ad litterarum tuarum lineas responsurus, primo 1149 gratum habeo et laudo, quod de arte tua meae laudationis sum- psisti exordium, iuxta illud Flacci:

    Quod medicorum est, Promittunt medici, tractant fabrilia fabri1. Set vide, ne erraverit iudicium tuum, quod in me scientiam et facundiam predicasti, quae illo Marciani Capellae multiplici et enigmatico epithalamioa figurantur. Artes quae dicuntur libe- rales et cetera, quae de medicina vel agricultura scribuntur, ab optimis preceptoribus accepi; divinarum expositionem litterarum a catholicis et doctissimis viris minus quam deceret studiose audivi; multorum tractatus et commentarios tam in divina quam in seculari litteratura perlegi. Set vaga et multiplex lectio quantum affert voluptatis, tantum aufert utilitatis. Phisico loquor. Cacostomacha sunt plura et diversa fercula, et onerant valitudi- nem pocius quam reficiunt. Ad consuetos et simplices cibos remittuntur, qui peregrinis et variis egrotare ceperunt. Prodigus filius cupiebat ventrem suum implere de siliquis, quas porci com- edebant*, quia iuxta psalmistam oblitus erat comedere panem suum\ Multiplex lectio et summis labris degustata mulcet ani- mum, non pascit; delectat, non instruit. Est quedam avaricia in scientia, unde et primi parentes temptati sunt: Eritis inquit sicut dii scientes bonum et malum5. Multa discimtur non propter studium set propter curiositatem, non ut simus meliores set superbiores. Scientia enim inflat, caritas edificat*. Legitime igitur utendum ea7, quae iuxta apostolum destruetur, ut illam* teneamus, quae nunquam excidit'.

    Neque hoc dico, ut te a studio legendi meditandi scribendi ac declamandi deterream. In quorum curriculo nunc maxime versor, illud assequi summopere desiderans, ut ea, quae lego, memoriae tenaciori commendem; et in hoc me exercere soleo, ut post lectum aliquod cuiuspiam nodosae questionis volumen,

    1. Hor. ep. II. 1, 115. 116. 2. v. supra p. 275 n. 1. 3. Luc. 15,16. 4. Ps. 101, 5. 5. Gen. 3, 5. 6. 1 Cor. 8,1. 7. scientia. 8. caritatem. 9. 1 Cor. 13,8.

    280 WIBALDI EPISTOLA 167.

    1149 locos et argumenta et disputandi vias et conclusionum laqueos amoto libro memoriter replicem.

    Ad industriae et studii exempla sequenda proponuntur nobis: Cato1, qui sextum et octogesimum agens annum, ab inimicis capitali crimine accusatus, causam suam egit; neque aut memo- riam eius quisquam tardiorem aut firmitatem lateris ulla ex parte quassatam aut os hesitatione impeditum animadvertit; Grecas litteras in senectute didicit1. Terentius Varro*, Publius Crassus*, Marcus Cicero, Iulius Cesar inter studiosos Latinorum tenuerunt principatum. De Grecis vero Demostenes* inter oratores ma- ximus, Pitagoras philosophus5, Plato" patriam Athenas precepto- rem Socratem sortitus, et locum et hominem doctrinae fertilissi- mum", Democritus7 phisicus, Carneades" laboriosus et diuturnus sapientiae miles, qui cum Chrisippo disputaturus elleboro se ante purgabat"; Anaxagoras9 qui, cum 6 diutina peregrinatione stu- diorum patriam repetisset possessionesque desertas vidisset, Non essem inquit ego salvus, nisi iste perwsent*; Socrates10, cuius supra meminimus, qui etate provectus fidibus tractandis cepit operam dare10; Sophocles" et Symonides1* poetae. Inperatores vero industrii: Temistocles'1* qui omnium civium suorum nomina memoria comprehendit"1, Cyrus1* qui cunctorum militum suorum nomina, Mitridates qui duarum et viginti gentium, quae sub regno eius erant, linguas ediscendo, ille ut sine monitore exer- citum salutaret, hic ut eos, quibus imperabat, sine interprete alloqui posset". Longa series, annotare de singulis memorabilia et texere illustrium virorum et operum indicem.

    i. Temostictes cod.

    1. „Cato — didicit" ex Valerii Maximi libr. 8, 7.1. 2. ex eiusdem libr. 8, 7. 3. 3. ex ciusdem libr. 8, 7. 6. 4. ex eiusdem libr. 8, 7 extern. 1. 5. ex eiusdem libr. 8, 7 extern. 2. 6. „ Plato — fertilissimum" ex eiusdem libr. 8, 7 extern. 3. 7. ex eiusdem libr. 8, 7 extern. 4. 8. „Carneades — purgabat" ex eiusdem libr. 8, 7 extern. 5. 9. „ Anaxa- goras — perissent" ex eiusdem libr. 8, 7 extern. 6. 10. „Socrates — dare" ex eiusdem libr. 8, 7 extern. 8. 11. ex eiusdem libr. 8, 7 extern. 12. 12. ex eiusdem libr. 8, 7 extera. 13. 13. „Temistocles — comprehendit" ex eiusdem libr. 8, 7 extern. 15. 14. „Cyrus — alloqui posset" ex eiusdem libr. 8, 7 extern. 16.

    YVIBALDI EPISTOLA 167. 281

    Set ne forte reprehendere et arguere incipias, me monachum 1149 et iam canescere incipientem talia vel lectitare vel cogitare, scias, quod ego haec castra ingredior non tanquam desertor et trans- fuga, set sicut explorator1 et spoliorum cupidus, si forte Madia- niten rapere possim, quam pilis erasis et unguibus desectis le- gitimo mihi valeam copulare matrimonio*.

    Set veniam ad nostros, quorum ingenia et studia mirari et laudare possumus, equare et imitari non possumus: Cyprianus martyr et pontifex, Lactantius, Hylarius Pictaviensis, Ambrosius Mediolanensis, Ieronimus" Effrateus, Augustinus Ypponensis *, Leo Magnus urbis Romanae episcopus et alii quam plures precipui et clari viri, ingenio facili copioso suavi et, quae sermonis maxima est virtus, aperto, ut discernere non queas, utrumne ornatiores in eloquendo an feliciores in explicando an potentiores in persuadendo fuerint.

    Hii tamen cum in una et eadem fidei catholicae regula formati fuerint, quaedam scripserunt non solum diversa set etiam repugnantia. Sicut Lactancius qui, Iudaicam secutus no- vitatem, mille annorum fabulam introduxit, in quibus post re- surrectionem ait Dominum in carne cum sanctis regnaturum. Cyprianus contraria sentit de rebaptizandis his, qui baptizati sunt ab hereticis; set errorem snum sanguine expiavit. Ambro- sius et Ieronimus" de digamia sacerdotum opposita loquuntur, et suam quisque sententiam fortissima et tanquam insolubili scripturarum auctoritate tuetur. Augustinus et Ieronimus de eo, quod Paulus Petro in faciem restitit, variis et dissonantibus scriptis longa contentione dissenserunt. Non ergo mirum, si philosophi" gentium, doctrina litterarum mirabiles cogitando ac disputando veritatis inquisitores set tamen inveniendi effectum minime assequentes, inter se et contra se discordaverunt, si phisici contra logicos et logici contra ethicos digladiati sunt. Set in phisicis ac logicis disceptationibus et contrarietatibus venia concedi poterat, quia, sive aliquid dicebant, nichil proderant;

    a, Ierominns c. b. Ypponenssis c. c. philophi c.

    1. Cf. Senecae ep. I. 2, 4. 2. Cf. Deuter. 21, 12.13.

    282 WIBALDI EPISTOLA 167.

    1149 sive delirabant, nichil nocebant. In moralibus vero nullus discidio, nullus errori locus est; unum sentire omnes oportet ipsamque philosophiam uno quasi ore precipere, quia, si quid fuerit erra- tum, vita omnis evertitur. In illa priori parte, ut periculi minus, ita plus difficultatis est, quod obscura rerum ratio cogit diversa et varia sentire. In hac, sicut plus periculi est, ita minus diffi- cultatis, quod usus ipse rerum et cottidiana experimenta possunt docere, quid sit melius et verius. Conclamant igitur adversum se scolae: Epicurus contra Stoicum, Stoicus contra Peripathe- ticum, Peripatheticus adversus Achademicum; et pro magistrorum acumine et inventis tota discipulorum turba decertat, et suis quisque munimentis preceptorum sensa et dicta tuetur et multi- plicat. Atque in uno, quod est summum ac principale, in quo totius sapientiae cardo versatur, quantum dissenserint, adverte. Epicurus summum bonum in voluptate animi esse censet; Ari- stippus in voluptate corporis; Callipho et Inomachus" Cyrenaici honestatem cum voluptate iunxerunt; Diodorus in privatione do- loris summum bonum ponit; Ieronimus" in non dolendo; Peri- pathetici autem in bonis animi et corporis et fortunae summum bonum fatentur; Hebillic summum bonum est scientia, Zenonis cum natura congruenter vivere; quorundam Stoicorum virtutem sequi; Aristotiles in honestate ac virtute summum bonum com- mendavit. Heae sunt fere omnes omnium sententiae. In tanta diversitate quem sequeremur? cui crederemus? cum par esset omnium auctoritas, nisi venisset ille qui dixit: Ego sum via, verita» et vita1; et: Creditis in Deum, et in me credite*.

    Haec tam longo ambitu ad hoc dicta sunt, ut recte scribere, distincte legere, apte pronunciare, predicamenta et sedes argu- menti nosse, persuadere dictione, numerorum vim et naturam intelligere, armoniam et intervalla discernere, abacho et gno- mone et astrolabio precellere, complexiones et graduum cone- xiones iudicare, parum vel nichil valere sciasd, si non cogno-

    a. sic pro Dinomachus. b. Ierominus c. c. sic pro Herilli. d. scias addi- derunt Martene et Durand.

    1. Iohan. 14, 6. 2. Iohan. 14,1.

    WIBALDI EPISTOLA 167. 283

    scatur, si non ametur Deus. Quem si cognoverimus, si amando 1149 secuti fuerimus et sequendo ad ipsum pervenerimus, cum omnia sciente omnia sciemus. Ibi rusticus et illiteratus et acute in- veniet et subtiliter iudicabit et copiose disseret. Et haec est vera discendi via, quae ad esse ducit, quoniam quidem omne animal non esse formidat. Te igitur moneo, te hortor, ut legas et non negligas; legas libros et non negligas mores. In- tellectus bonus omnibus facientibus eum1. Servus, sciens volun- tatem domini sui et non faciens, plagis vapulabit" multis'. Po- tentes potenter tormenta patientur*.

    Argutias et sophisticas conclusiunculas, quas Gualidicas a Gualone quodam vocant, nec exercebis superbe nec contemnes penitus. Haec huiusmodi sunt: Quod non perdidisti, habes; cor- nua autem non perdidisti, cornua ergo habes; item: Mus sillaba est; mus autem caseum rodit; sillaba ergo caseum rodit; et controversim acutior illa collectio: Mus sillaba est; sillaba autem caseum non rodit; mus ergo caseum non rodit.

    Mirabatur dominus noster C(onradus) rex ea, quae a litte- ratis vafre, dicebantur; et, probari non posse, hominem esse asinum, aiebat. Iocundi eramus in convivio, et plerique nobis- cum non illiterati. Dicebam ei, hoc in rerum natura non posse effici; set ex concessione indeterminata, nascens a vero men- datium, falsa conclusione astringi. Cum non intelligeret, ridi- culo eum sophismate adorsus sum: Unum inquam habetis ocu- lum? Quod cum dedisset, subieci: Duos inquam oculos habetis? Quod cum absolute annuisset, Unus inquam et duo tres sunt; tres igitur oculos habetis. Captus verbi cavillatione iurabat, se tantum duos habere. Multis tamen et his similibus determinare doctus, iocundam vitam dicebat habere litteratos.

    Ceterum fac, ut haec exsolvere non possimus, quod peri- culum aut quod incommodum nobis inminet! De iusticia, de pietate, de frugalitate, de pudicitia utraque — et illa, cui alieni corporis abstinentia est, et hac, cui sui cura est — disputatio

    a. TapuP c.

    1 . Ps. 110, 10. 2. Cf. Luo. 12, 47. 48. 3. Sap. 6, 7.

    284 WTBALDI EPISTOLA 167.

    1149 neglecta dispendium parit, non aurae popularis amisso dispu- tationis" preconio, set vitae pocius atque morum detrimento.

    Porro quod eloquentiae mihi portionem aliquam tribuisti, iudicium tuum amore illectnm est ac deceptum. Est enim res nec parvi temporis nec exigui studii nec modicae exercitationis, scire vim et naturam animorum, excitare pigros, sistere cur- rentes et tanquam habenis quibusdam potentibus circumflectere. Licet enim natura sit habilis et ad recipiendas quascunque for- mas mollis atque tractabilis, quamvis eruditor diligenter et co- piose tradat, tamen, si frequentis usus actio desit, quae longe a claustris monachorum seclusa est, lumen a tenebris suffocatur, ignis a cinere non alitur set extinguitur. Oportet oratorem et vinci et vincere, ut noverit se et suos et scuto protegere et gladio ferire. Lege Quintilianum de institutione oratoria, qui ab utero matris susceptum infantem limare incipit1 et formare in oratoris perfecti substantiam. Haec vis atque potentia longius a nostra etate recessit. Quoniam omnis iurisdictiob aut est aec- clesiastica vel secularis. Et in foro quidem ius dicunt laici il- litterati, optima interdum natura prediti; set tamen in populo Germaniae rara declamandi consuetudo breviter et quasi per quedam puncta significandi potius quam explanandi usum fecit. Altera iuris pars, quae canonica vocatur, a viris litterarum doctissimis amministratur, quibus in ore est lex Dei, ex qua audiunt: Nolite iudicare, ut non iudicemini*, per quam discunt, quod apud christianos miser est, non qui patitur, set qui facit iniuriam. In illo summi legislatoris edicto legunt: Sit sermo vester: Est, est; Non, non; quod autem his amplius est, a malo est*. Et unus eximiae illius curiae orator dicit: Amputa obprobrium meum, quod suspicatus sum*. Si ergo nec suspi- cione nec coniectura nec occasione aliquid vel ad probandumc vel ad non probandum assumitur, restat simplex constitutio causae: Fecistif »Feci« vel »Non feci*i. Ipsi gentilium di-

    a. dispntationc c. b. inrisditio c. c. vel approbandnm c.

    1. L. I, 1. 2. Matth. 7, 1. 3. Matth. 5, 37. 4. Ps. 118, 39. 5. Cf. Ciceron. de inventione 1.1. 8, 10.

    WIBALDI EPISTOLA 167. 285

    serti in suis diffinitionibus statuerunt, quod aliter1 censor loqui 1149 debet, aliter rethor. Rethori concessum est, sententiis uti falsis, audacibus, subdolis, captiosis, si veri similes modo sint et pos- sinf ad movendosb animos hominum qualicunque astu irrepere. Preterea turpe esse putant rethori, si quid in mala causa desti- tutum atque inpropugnatum" relinquat1. Non ergo* decet sanctum virum, fide et gravitate preditum, apud christianorum aures tale quid dicere, quod verum non esse sibi atque omnibus videatur*. Qui in causa canonica diserte agit, suae pocius glo- riae quam ipsius rei deservire putatur. Ariopagitae, castigatis- simi Greciae et Athenarum iudices, neque proemiis nec epilogis quemquam uti permittebant, set simplici et minime colorata narratione; sic omnia pene rethorices precepta quassabantur. Est tamen interdum in aecclesia quedam rerum oportunitas, in qua dicendi artificium inreprehensibiliter exercetur, et maxime in predicandi officio. In cuius gratiae principatu, meo quidem iudicio, ponitur vir nostrorum temporum valde illustris B(ern- hardus) Clarevallensis abbas. Oratorem eum non immerito dixe- rim, qui a rethoribus* diffinitur: Vir bonus dicendi peritus. Si- quidem vir ille bonus, longo heremi squalore et ieiuniis ac pallore confectus et in quandam spiritualis formae tenuitatem redactus, prius persuadet visus quam auditus. Optima ei a Deo concessa est naturad, eruditio summa, industria incomparabilis, exercicium ingens, pronunciatio aperta, gestus corporis ad omnem dicendi modum accommodatus. Non igitur mirum, si potenti tantarum rerum virtute excitat dormientes, immo, ut plus dicam, mortuos, et Domino cooperante et sermonem confirmante alterat homines et ad iugum Dei trahit captivos, qui fuerant in curribus Pha- raonis. Hunc tu vere dixisses eloquentem, qui non destruit

    a. posst c. b. medendos c. c. inpugnatum c. d. super natura iterum pa- situm est ei.

    1. ex Gellii libr. I. 6, 4 desumpta sunt omnia haec: „aliter censor — inpropugnatum relinquat". 2. „Non ergo — videatur" scripsit Wibaldus imitando Gellii (I. 6, 5) locum hunc: „Sed enim Metellum, inquit, sanctum virum, illa gravitate et fide praeditum, — apud populum Komanum lo- quentem, nihil decuit aliud dicere, quam quod verum esse sibi atque omnibus videbatur". 3. a M. Catone ap. Quintilian. XII. 1, 1.

    286 WIBALDI EPISTOLA 167.

    1149 opere, quod predicat ore, qui non est intus Nero, foris Cato. Quem si aspicias, doceris; si audias, instrueris; si sequare, per- ficeris. Et tu si gloria dicendi tangeris, elige unum quem sequaris, cuius eloquentia tuus animus permulcetur. Maximo- rum oratorum concors sententia est, ornatius et copiosius dici posse imitando eloquentes, quam artis precepta sectando. Set de his hactenus, ut scias quod nesciam.

    Laudasti mores meos, non veritatis sed benivolentiae ductus testimonio. Set si in cordis mei, quod pravum est et inscruta- bile1, domicilia fuisses introductus et audires in iudicio mentis meae, quaudo pro tribunali sedet ratio, cogitationum inter se accusantium gravissimos clamores et acerbas questiones, ubi nec tonsura nec habitus nec pallor nec macies potest ferre suffra- gium, videres animal horribile et omni monstro deformius. Ibi accusator tam forti quam veraci argumentatione intendit, ibi defensor aut nullus est aut confitetur. Set cave dixeris mores rectos a natura profectos, quia omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum*.

    Licet enim, estate conceptus, vere natus fuerim, quae tem- pora secundum phisichos tuos optimae sunt complexionis, tamen gratia Dei sum id quod sum et cottidie ipso adiuvante contendo fieri melior. Non est igitur genesis meae et parentum meorum derivationis, qualiter vivam, set divinae gratiae, quae et prevenit et adiuvat, cui vocanti quin immo trahenti recalcitrare et reniti quasi ingratus non debeo. Uterinos* certe habeo, in quibus Deus tantam suae bonitatis non est dignatus exercere potentiam.

    Effers domum nostram* preconiis. Quae quidem multo me- lior est, quam dignus sim, set inordinatior quam velim. Tanta est enim huius temporis contumacia, tanta disciplinae profligatio, ut non accipere nedum sentire castigationem velit ulla familia, et fallit sepe illa tanto tempore laudata sententia: ut pater fa- milias, ita et domus eius. Ceterum familia nostra arcior non 1. Ierem. 17, 9. 2. Iacob. 1,17. 3. E Wibaldi uterinis (quos hic de impietate quadam reprehendit) non novimus nisi Erchembertum (v. ep. 18 p. 99; et Wibaldi tab. ap. Martene Coll. II. 116) et Erlembaldum, postea abbatem Stabulensem (v. Ianssen Wibald p. 7). 4. Corbeiensem.

    WIBALDI EPISTOLA 167. 287

    est familia primi parentis Adae, in qua frater fratris sanguine 1149 parricidali terram inebriavit; nec angustior familia Noe in arca, in qua fuit filius, qui, derisa postmodum nuditate patris, filiorum propaginem in ipsa stirpe maledicto subiugavit; neque numero- sior familia Salemonis, in qua fuit Adaht Idumeus1 sui domini persecutor. Nonne in domo illius, a quo omnis sapientia est, fuit inter duodecim apostolos unus Iudas proditor*? Nos vero interdum ut homines erramus, aliquando negligimus aut victi rerum necessitate tacemus.

    Erant habitacula Corbeiensis abbatis angusta et ruinosa; nos ereximus nova et fortia et quae suam multitudinem possint capere, Tullianum illud pro foribus et pre oculis habentes: Non domo dominus, set domino domus honestanda ests. Inscriptum est nomen meum in superliminari australis ianuae cum numero, quotus sim in cathalogo abbatum Corbeiensium; quod feci, non ut evacuarem spem, que reposita est in sinu meo, set ut doce- rem posteros, ne essent avari sive profusi vel ociosi. Scriptum est ibi Grecis litteris illud de templo Apollinis: Scito te ipsum.

    Causaris, quod in principio nominis mei tres vocales contra recte scribendi rationem coniunctae sint; quarum duae insertae pro consonantibus ponuntur et nomen trissillabum efficiunt*. Tu putas, regulariter id non posse fieri; et postulas, ut prima no- minis littera V vel separata vim vocalis5, vel iuncta sequenti et eidem vim consonantis obtineate, et nomen tetrasillabum fiat. Verum scolastice: Si possunt in nomine proprio vel appellativo duae consonantes ante vocalem iungi, sicut gnato, Gneius, spiro, flores, fluctus, cur duae vocales loco consonantium positae con- glutinari et conflari non possint? Set ut me questione tua libe- rem, et vel iratus vel placatus a me recedas, Latinis regulis bar- bara nomina stringi non possunt; et nos Germanici sumus, non Galli Comati, qui in talibus nominibus G pro V anteriori ponunt7.

    Haec, frater dilectissime, pro tuae amicitiae intuitu et pro accendendis forcius studiis tuis contra rigorem instituti nostri 1. 3 Reg. 11,14—25. 2. de Wibaldi proditoribus v. ep. 149 supra p. 230. 3. Cic. de Off. I. 39,139. 4. sic: Wibaldus. 5. ut legatur Uvibaldus. 6. ut legatur Vuibaldus. 7. sic: Guibaldus.

    288 WIBALDI EPI8T0LAE 167. 168.

    1149 iocundius ad te scripta sunt. Non timeo reprehensores, quia ca- ritas benigna est, paciens est, omnia credit, omnia sustinet1.

    Habui in memoria, dum haec scriberem, quiddam, quod in libris eorum, qui facta vel dicta memorabilia conscripserunt, iu- venitur. Augusto Cesari procedenti e palatio Greculus quidam importune solebat occurrere', porrigens ei laudum suarum quae- dam epigramata. Offensus imperator hominis frequenti adula- tione et intempestiva, ut erat litterarum amator et Grece sciens, aliquando prevenit Grecum, et epigramma, quod ipse in laudem eius conscripserat, ad legendum ipsi porrexit. Quo decurso, Gre- cus exclamat, ingenium domini laudibus effert, demissaque in peram manu, assem, quem solum habebat, tulit: Tene inquiens imperator, non secundum tuam set secundum meam fortunam. Qua volubilitate ingenii exhilaratus princeps, largiori eum munere ditavit*. Ego exemplum sequens, pro binis laudationum tuarum sceduhV plenam epistolam tibi remitto, inter curas et multi- plices labores duarum noctium lugubratiunculis effusam.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.