Monumenta Corbeiensia, Nr. 341, S. 504
1152 Idem papa Uolrico Halverstadensi episcopo.
Suscepti regiminis nos hortatur auctoritas, ut ecclesiastica- rum rerum defensores simus promptissimi, et illis, qui ipsa co- nantur diripere, nos murum tutissimum opponamus. Pervenit ad aures nostras, quod quidam parrochiani tui contra iusticiam Corbeiense infestent coenobium super decimis in Gruninga et super decimis terrae dominicatae; quas predictae aecclesiae vio- lenter auferunt et iniuste retinere presumunt. Quia ergo ad pastorale spectat officium, pravorum hominum excessus corrigere et ad rectitudinis statum freno iusticiae cohercere, presentium tibi auctoritate mandamus, quatinus predictos parrochianos tuos districte commoneas, ut a tanta presumptione desistant et de caetero eis super ipsas decimas nullam molestiam inferant. Quod si facere forte contempserint, canonicam de ipsis iusticiam facias. Data Signiae 5 Idus Ianuarii.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 341, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/26e76697-c16c-48a5-ba4f-753ef7583bc1/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success