Monumenta Corbeiensia, Nr. 338, S. 502
1152 Idem H(einrico) Maguntino archiepiscopo.
Ian"1 Unumquemque propriis manere contentum nec ad aliena nedum ad ecclesiastica illicite manus extendere', naturalia iura et sanctorum patrum scita pariter contestantur. Quo contra qui- dam parrochiani tui predium Ostohf, quod, prout nobis sugge- stum est, ad Corbeiensem aecclesiam proprie spectare dinoscitur, Dei timore postposito, contra fas contra iusticiam invaserunt et, in sua nequitia perdurantes, prefatae aecclesiae restituere modis omnibus contradicunt. Quia igitur, ut ecclesiasticarum posses- sionum raptores ab alienarumb rerum discant invasione cessare, pastoralis maxime cura debet existere, per presentia tibi scripta mandamus, quatinus de invasoribus dilecto filio nostro W(ibaldo) Corbeiensi abbati et fratribus ipsius debitam iusticiam facias. Data ut supra.
1152 354. idem scriptum est Cuonrado Wormaciensi epi-
Ian.9 r r
scopo, quod Maguntino.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 338, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/6309e180-8fad-4de6-905b-29cd570d07a4/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success