Monumenta Corbeiensia, Nr. 190, S. 330
1149 Reverendo patri suo et domino Guidoni sanctae Romanae ^Aug'^ ecclesiae cardinali diacono7 apostolicae sedis cancellario frater Wibaldus Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, se ipsum.
Implevissemus manum vestram scedula maiore, quae de omni statu regni et de rebus, quae ad vos pertinent, plenius contineret, nisi quod a domino nostro rege nobis iniunctum est, ut legationem eius ad domnum papam cum aliis quibusdam per- feramus*. Presentes itaque ista tutius et iocundius tractabimus,
Ante focum si frigus erit, si messis in umbra. Set ne prorsus nunc sileamus, alteratum recepimus principem nostrum, et severitate gravem et iusticiae amatorem et in fa- ciendo iudicio impigrum. Lator presentium non indignus est, quem pro nostra peticione honeste recipiatis et in suis propriis causis ac peticionibus benigne adiuvetis. Valete in Domino.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 190, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/e1cd1f6e-cb7c-4f3e-a847-6d27dd819cda/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success