Monumenta Corbeiensia, Nr. 106, S. 204
1148 Reverendo patri suo et domino G(uidoni) sanctae Romanae aecclesiae venerabili cardinali diaconoapostolicae sedis cancel- lario, frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catho- lica, devotas orationes et se ipsum.
Divinae largitatis similitudinem gerit hoc, quod in nobis vestra exhibere non cessat clementia. Siquidem nullis nostris exstantibus meritis, tanta in nos beneficiorum vestrorum abundat liberalitas, ut non inmerito cum admirationis magnitudine pro- testari cogamur: Quid retribuam domino pro omnibus, que re- tribuit mihi?* Sub tanta itaque indefessae pietatis vestrae fiducia nostrae parvitati confidentia crescit, ut etiam pro amicis nostris intercedere presumamus, cum nobis posset sufficere et arduum reputari, quod vestrae dilectionis dulcedinem aliqua ex parte degustamus. Commendamus igitur vobis virum venerabilem ab- batem Brunwilerensem*, qui, sicut certum est, infirmitate cor- porali detentus ad sinodum Remensem venire non potuit, et sicut ab ipso plenius audietis, de hoc, quod sibi ab emulis impositum est, omnem in modum innocens fuit. Vos igitur pro nostrae peticionis intuitu ipsius et pater et patronus eritis.
1. SS. Cosmae et Damiani. 2. Ps. 115, 12. 3. Amilium. Cf. An- nales Brunwilarenses 1148 (Mon. Germ. SS. XVI. 727).
WIBALDI EPISTOLAE 114. 115. 189
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 106, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/651560cc-ba25-409c-a86b-c4989a4c066b/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success