Monumenta Corbeiensia, Nr. 422, S. 589
Adrianus episcopus servus servorum Dei dilecto filio Stabu- 1155 lensi abbati salutem et apostolicam benedictionem. 1
Experta iam in multis erga sacrosanctam Romanam aeccle- siam dilectionis tuae sinceritas nullum dubitationis locum in animo nostro relinquit, quin de his, quae ad honorem eius pertinent, vigilans et studiosus existas. Sane nos dilectos filios nostros G(uidonem) tituli sanctae Potentiane, I(ohannem) tituli sanctorum Iohannis et Pauli presbiteros, et G(uidonem) sanctae Mariae in porticu diaconum cardinales, prudentes honestos ac litteratos viros et quos caros circa nos satis habemus, ad presentiam karissimi filii nostri F(riderici) illustrissimi Romanorum regis pro immi- nentibus negotiis decrevimus transmittendos. Quocirca dilectio- nem tuam monemus et exhortamur in Domino, quatinus eis apud eundem filium nostrum sicut nobis ipsis diligenter assistas, et sollicitudinem omnem adhibeas, ut ipsi ad honorem sacrosanctae Romanae aecclesiae iniuncta valeant negotia explicare. Data Sutrii Kal. Iunii.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 422, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/f72b7919-5282-40c0-aeaf-398fa48de2ea/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success