Monumenta Corbeiensia, Nr. 33, S. 130
1147 Frater Wiboldus Dei gratia Corbeiensis aecclesiae famulus Apr' W(altero) venerabili priori et A(delberto) preposito ac ceteris karissimis filiis et fratribus eiusdem monasterii monachis bene- dictionem et vitam usque in seculum seculi.
Venientes ad dominum nostrum papam1, benigne et honori- fice suscepti sumus tum propter reverentiam domini nostri regis tum propter antiquae noticiae familiaritatem, qua nos hactenus fovere dignatus est. Cumque in litteris domini nostri regis, ubi nomina legatorum* inscripta erant, nostrum nomen in titulo Cor- beiensis aecclesiae legisset, quesivit a nobis, ut super nostra apud vos electione vestrum ei testimonium presentaremus. Uni- versitatem ergo vestram monemus, ut, sicut vestra electio circa nostram personam processit, domno papae veraciter intimetis; et quantos de fratribus prioribus nostris in hac subitatione re- rum preparare" et expedire poteritis, ad nos Wircenburch in octavis instantis paschae* pervenire facietis. Ibi enim tunc nos invenietis et cancellarium domni papae, virum venerabilem no- mine Gwidonem, cui etiam superb facto vestro de nobis proprias et singularesc litteras transmittetis. Valete, et Deus pacis sit semper cum omnibus vobis. Si hec expectata non fuissent, privilegia nostra de Kaminade et Visbike confirmata essent.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 33, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/667ee8d4-d3a2-477d-8aee-3dcc37b409a4/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success