Monumenta Corbeiensia, Nr. 292, S. 450
1150 Frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in catholica eccle-
t. - Dec. (jiiggto fratri et amico suo magistro G(odeboldo) benedictio- nem et vitam usque in seculum.
Meminit dilectio tua, quod scripta domni papae1 ad nos accepimus, ut te studiose commoneremus, quatinus Everhardo presbitero ecclesiam de Hemeringe et omnia ei ablata per te et per alios in integrum infra viginti dies postquam a nobis com- monitus esses omnino restitueres, et de cetero pacifice eum pos- sidere permitteres. Fecimus itaque*, quod nobis imperatum fuerat. Et tam iussionem domni papae quam nostram admonitionem in tantum valuisse apud te gaudemus, ut ex consilio religiosorum et sapientium virorum cum predicto E(verhardo) in concordiam redieris. Modus autem concordiae et reconciliationis in futurum valiturae hic est. Dedimus eidem E(verhardo) a parte tua tria talenta denariorum, ea conditione, ut te ab omni querimonia sua tam de iniuriis quam de dampnis sibi ante illatis liberum et absolutum dimitteret, et ipse de cetero predictam ecclesiam suam in pace optineret. Deposuit itaque in manu nostra sub idoneo monachorum clericorum et laicorum testimonio omnem querelam, quam adversum te usque in presentem diem habuerat, tecumque in gratiam et veram pacem rediit, nosque ab exsecu- tione mandati domni papae liberos sponte dimisit; et domno papae pro adepta iusticia gratias egit, nobisque pro studio sol- licitudinis nostre devotus benedixit. Tuae itaque fraternitati tam presentibus literis quam aliis, quibus oportunum fuerit, modis testimonium perhibemus, quod mandatis domni papae et
a. sic cod.
1. ep. 268 supra p. 396. 2. ep. 275 supra p. 402.
WIBALDI EPISTOLAE 305. 306. 435
nostrae admonitioni devote obtemperans fueris, et sententiam, 1150 que in vindictam inobedientiae intentata tibi fuerat, religiose et prudenter devitaveris. De his vero, qui predicto E(verhardo) sua diripuerunt, iusticiam a domno episcopo reposcet, iuxta quod eidem domino nostro episcopo a domno papa iniunctum est et ipse nobis se facturum per litteras suas fideliter repromisit. Tu autem adversus eundem E(verhardum) presbiterum de cetero nullius offensae memor eris, set cum eo veram pacem et con- cordiam de omni ante acta controversia in bona fide habebis.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 292, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/6720413d-cc7d-48f5-95ca-79ed2acb24ab/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success