Monumenta Corbeiensia, Nr. 13, S. 113
Frater Guibaldus Dei gratia Stabulensis ecclesiae servus 1137 carissimo fratri et amico suo O(ttoni) Casinensi decano- salutem p09t NoT et benedictionem.
Quantum vestris calamitatibus commovear, quantum vestris vexationibus compatiar, novit inspector cordium Deus. Licet enim personaliter vobis nec adesse nec praeesse valeamus, non dispari tamen sollicitudine Casinensem ecclesiam et amamus et semper amabimus. Veruntamen quia sic divina praeordinatio disposuit et temporis qualitas nostris meritis concordans exigit, ne vos sponsionis vestrae praevaricata obligatio, nos vero suscepti regiminis neglecta administratio perpetuarum poenarum obnoxios faciat, vos et omnes fratres Casinensis ecclesiae ab obedientia, quam nobis promisistis, plenarie absolvimus. Similiter et laicos, qui nobis iuraverunt, liberos a sacramentis suis esse concedi- mus. Ne autem ullius aestimatio, nobis detrahendo, peccare possit, sicut vobis et plerisque fratribus notum est, cum a vobis exivimus, haec, quae subscripta sunt, distracta erant. Landulfus habebat in pignore pro 85 libris calicem unum aureum, duas cruces aureas cum lapidibus, duo candelabra argentea, apud Sanctum Germanum candelabrum unum argenteum pro tribus libris, turibulum unum pro 30 solidis; quae omnia per manus
a. Cf. supra p. 95 n. a. Jaffk, Bibliotheca ]. 7
98 WIBALDI EPISTOLAE 16-18.
1137 fratris Rainaldi Theod. et fratris Bertoldi suscepta et erogata
postNov.H _ ...
sunt. rorro puen nostn, qm nos praecesserunt, crucem unam parvam auream et anulum unum et iconam ligni Domini per- diderunt. Pluviale et camisiam, quam nobis dedistis, conserva- vimus, expectantes secundum promissionem vestram, ut reli- quum, quod ad capellam pertinet, nobis compleatis. Sigillum et anulum domno abbati remisimus. Valete.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 13, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/1221de59-a86e-40a5-94c3-fd5220e0ac22/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success