Monumenta Corbeiensia, Nr. 295, S. 453
Reverendo in Christo patri et domino H(einrico) sanctae 1150 ex. Mindensis aecclesiae venerabili episcopo et dilectis fratribus et115lm' dominis suis eiusdem aecclesiae canonicis frater W(ibaldus) Dei gratia Corbeiensis aecclesiae servus exiguas orationes et devotum servitium.
Veniens ad nos frater Regenbernus, canonicus ecclesiae beatae Mariae in monte, retulit nobis ex ordine, qualiter occa- sione cuiusdam verbi prefatae ecclesiae abbatissa eum inordinate, quemadmodum nobis videtur, gravaverit et prebendam suam ei interdixerit. Quia igitur in ecclesia vestra cepimus esse pacis amatores et concordiae cooperatores, paternitatem vestram per fraternam caritatem, de qua plurimum apud vos confidimus, in- time rogamus et quantum licet in Domino cohortamur, ut nul- lam dissensionem in ecclesia vestra nasci et crescere sinatis; quoniam sepe fieri solet, ut de minimis scintillis maxima oriantur incendia. Siquidem eruditioni vestrae brevi sermone satis sug- gestum est, quod quedam secularia iura confundi cum aeccle- siasticis ac permisceri non possunt. Hoc ideo dicimus, quod predictus clericus nec per hominagium canonicam suam potuit accipere nec recusato hominagio amittere.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 295, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/6852c1d5-c5a8-4328-975e-d263baafd4b3/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success