Monumenta Corbeiensia, Nr. 84, S. 179
Monumenta Corbeiensia, Nr. 84, S. 179


de ministerialibus suis, de Henrico notario'.
Cuonradus Dei gratia Romanorum rex iuniori regi Heinrico 1148 gratiam suam et omne bonum. c'Apr'
Quoniam hactenus paternae reverentiae nostrae inspectu et fidelium nostrorum ammonitu, sicut audivimus, tam honestati quam virtuti viriliter studuisti et in his ad honorem et utilitatem regni et nostram pro tempore satisfecisti, paterna viscera nostra, si aliquo labore affecta fuerant, bonae indolis tuae fama refo- cilasti. Paterne igitur te monemus atque monendo precipimus, si ut patrem nos diligis, si vereris ut dominum, quod in bono proposito tuo animum ponas constantissimum; unde honor tuus ac noster de die in diem exaltabitur et emulorum nostrorum iniqua rabies amputabitur. Si autem haec mandata nostra neglexeris, omni honore a nobis tibi collato et adhuc tibi conferendo inerciam tuam privabimus nec amodo filium nostrum dilectum te iudi- cabimus. De conventione avunculi tui tecum et reconciliationis
a. Hacc ep, edita est in Mon. Germ. LL. II. 85.
11*
164 WTBALDI EPISTOLAE 90. 91.
1148 conditione, videlicet ut castra, ministeriales et allodia, sua beni- ° Apr volentia usque ad reditum nostrum possideas, in litteris tuis audientes gratum habemus. Audivimus etiam de ministeria- libus nostris, quod quidam eorum devote ac fideliter tanquam nobis tibi servirent, quidam vero, te dominum suum propter ab- sentiam nostram abnegantes, servitio tuo se subtraxerunt. Unde dignam sententiam eis indicimus. Quodsi Deus prosperum re- ditum nobis concesserit, malos male perdemus, bonos autem, fideles tuos scilicet ac nostros, digne remunerabimus. De quibus igitur contemptoribus, videlicet tuis et' nostris, specialiter in aliis litteris tibi mandabimus; iudicio curiae tuae condemnari vel a regno eici eos precipimus. Item omnia servitia nostra ac reditus nostros, si parcere eis non valeas, honori tuo libenter dimittimus, preter reditus, quos integre nobis reservari volumus. Sani et incolumes Iherosolymam usque pervenimus1. Henrico notario nostro precipimus, quatinus tanquam nobis tibi fideliter serviat, ut post reditum nostrum remunerationem dignam recipiat.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 84, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Corbeiensia/c999f78d-a4ec-4bde-a4dc-abb43e7a8833/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success